Quantum redactiones paginae "Augustinus Hipponensis" differant

Content deleted Content added
+fasc.
→‎Conversio ad religionem Christianam: Cassiciacum, reditio in Africam
Linea 47:
 
Augustinus conversionem suam pluries descripsit. Narrationis in libro octavo Confessionum notissima factae multae imagines litteraeque posterorum memoriam eius habent. In narratione secundum consuetudines temporis valde elaborata et vita [[Antonius abbas|Antonii abbatis]] et vocatio [[Bartholomaeus (apostolus)|Nathanaelis apostoli]] (Io 1,45-51), quem [[Iesus]] "sub ficu" viderat, coniunctae sunt.
 
=== Cassiciacum et reditio in Africam ===
Una cum quibusdam propinquis amicisque Augustinus in praedium cuiusdam amici recessit, quod Cassiciaci (forsitan hodiernus ''Cassiago'' ad [[Larius lacus|Larium lacum]]) situm erat; hic complura scripta confecit. In [[Vigilia Paschalis|vigilia paschali]] anni [[387]] (die 24./25. Aprilis) una cum Adeodato filio et amico suo Alypio Mediolani ab Ambrosio baptizatus est; traditio [[Medium aevum|medioaevalis]] vult tum hymnum [[Te Deum laudamus]] exstitisse. Baptisma pro Augustino (sicut pro multis Christianis illius temporis) secessionem a mundo valebat. Inde reditionem in Africam praeparavit. Quod autem [[usurpatio|usurpator]] [[Magnus Maximus]], qui cum [[Theodosius I|Theodosio I]] imperatore bellum gessit, classe portus Romanos custodivit, Augustinus cum suis diu [[Ostia]]e haerebat. Augustini mater Monica ibi anno [[387]] mortua est. Demum sub finem anni [[388]] Augustinus Karthaginem advenit.
 
Augustinus et Alypius iam erant "servi Dei" ([[laicus|laici]], qui [[Consilia Evangelica|vitam perfectam]] vivere constituerunt), cum Karthaginem venerunt. Amici Tagastae in domo Augustini habitaverunt, ubi per duos annos vitam contemplativam egerunt; hoc tempore Adeodatus mortuus est, ad quem se liber ''de magistro'' anno [[389]] conscriptus converterat. Augustinus hic primum multorum scriptorum dogmaticorum, quae contra Christianos non catholicos versa erant, perfecit, scilicet commentarium ''de Genesi contra Manichaeos'' ([[Patrologia Latina]] 34).
 
==Opera==