Quantum redactiones paginae "Augustinus Hipponensis" differant

Content deleted Content added
+fasc.
Linea 43:
 
=== Conversio ad religionem Christianam ===
Eodem anno Augustinus se in discrimen animi corporisque venisse narrat, quare officiofficii munere se abdicavit (Conf. 8,1,2). Scribit (Conf. 8,12) conversionem die [[15 Augusti]] anno [[386]] evenisse, cum sub quadam fici arbore sedens et animo turbido flens audivit verba cantatiunculae [[puer]]orum [[puella]]rumque in strata ludentium, videlicet "Tolle, lege"; cum iam pridem de [[Antonius abbas|Sancto Antonio Aegyptio]] audivisset eum ex [[evangelium|evangelica]] lectione fortuita divinitus admonitum esse, sustulit codicem Pauli apostoli legitque primam eius paginam quae patuit, e capitulo decimo tertio epistulae [[Sanctus Paulus|Pauli]] ad Romanos. Verba "[[Nox]] præcessit, [[dies]] autem appropinquavit. Abiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis. Sicut in die honeste ambulemus: non in comessationibus, et ebrietatibus, non in cubilibus, et impudicitiis, non in contentione, et æmulatione: sed induamini [[Iesus|Dominum Jesum Christum]], et [[caro|carnis]] curam ne feceritis in desideriis" (Rom 13.12–14) ei persuaserunt, ut modum vivendi mutaret. Consilium cepit matrimonii officiique renuntiandi ac vitae contemplativae amplectendae.
 
Augustinus conversionem suam pluries descripsit. Narrationis in libro octavo Confessionum notissima factae multae imagines litteraeque posterorum memoriam eius habent. In narratione secundum consuetudines temporis valde elaborata et vita [[Antonius abbas|Antonii abbatis]] et vocatio [[Bartholomaeus (apostolus)|Nathanaelis apostoli]] (Io 1,45-51), quem [[Iesus]] "sub ficu" viderat, coniunctae sunt.