Quantum redactiones paginae "Conventiculum Latinum Vasintoniense" differant

Content deleted Content added
Nova pagina: {{in progressu}} thumb|Conventiculu Latini Vasintoniensis sigillum semisollemnis '''Conventiculum Latinum Vasintoniense''' est Conventiculum Latinum quot...
 
continuing. This material, btw, comes by way of me from Stephanus Berard
Linea 6:
Conventiculum Vasintoniense primum celebratum est anno [[2003]]. Annorum [[2003]],
[[2004]], [[2005]] Conventicula Vasintoniensia habita sunt in [[Cataractae Montes|montibus Cataractis]] (''Cascades''). Inde ab anno [[2006]] in urbe [[Seattlum|Seattli]] habentur per novenos fere dies exeunte semper mense Iunio. Duces sunt [[Stephanus Berard|Stephanus A. Berard]], Ph.D., professor linguarum apud [[Studiorum Collegium Vallis Aqualbensis]], et [[Iacobus Dobreff]], Ph. D., socius indagatorius [[Universitas Lundensis|Universitatis Lundensis]] [[Suetia|Sueticae]]. Usque ad annum [[2007]] participum numerus medius fuit 16. Nunc Conventicula Vasintoniensia apud [[Universitas Vasintoniae|Vniversitatem Vasintoniae]] habentur. Fieri autem potest ut futuris annis Conventicula Vasintoniana alibi celebrentur aliasque facies habeant.
 
==Conventiculi Ratio et Fines==
Linguis modernis apud universitates saltem Septentrionamericanas studentes tertio studiorum anno peregri mitti solent qui linguae novae non solum studeant sed etiam per eam vivant, amicitias nectant, cultum civilem cognoscant, familiam (licet suppositiciam) colant, omnia demum faciant quae alioquin in patria linguaque sua. Nulla autem exstante terra in quam Latinae linguae incumbentes discendi causa mittantur, opinantur huic conventiculo moderantes praeceptoribus creandas esse, ut ita dicatur, terrulas Latinas, hoc est, microcosmos in quibus aliquatenus Latine vivere liceat.
 
In villa montana tamquam in familia extensa omnia et una et Latine faciebant participes: [[mons|montes]] perlustrantes, [[arbor]]es [[planta]]s [[animal]]ia describentes, [[cibum|cibos]] parantes sumentesque, scripta Latina disputantes, acroases habentes audientesque, varia ludentes; [[thermae|thermis]] intimis [[natabulum|natabuloque]] fruentes, et ita porro. In urbe iam, apud Universitatem Vasintoniae, etsi proprios cibos parare non licet, cetera tamen omnia faciunt qui conventiculo intersunt. Cottidie fiunt sessiones et litterariae et grammaticae et lusoriae; cottidie quoque, saepissime post meridiem, fiunt excursiones ad talia loca qualia [[museum|musea]], [[hortus zoologicus|hortos zoologicos]], [[aquarium]], [[hortum|hortos]] [[arboretum|arboreta]]que, cet. Quotannis quoque saltem semel fit excursio aliqua montana in qua semper sunt et qui tranquille
deambulent et, altera ex parte, qui montes ascendere taliaque magis ardua suscipere malint. Moderatorum est extra sessiones atque in excursionibus cum ceteris commercium habere, sermones serere, vocabula suppeditare, animos addere, cet.
 
Cum ceteris hominibus Latine tacentibus vernacule sane loqui licet, lex autem ferrea est ut
#in totis aedificiis in quibus habetur conventiculum, et
#in omnibus conventiculi congressionibus excursionibusque, necnon
#una cibos sumentes participes nullo nisi Latino inter se utantur sermone.