Quantum redactiones paginae "Inception" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 26:
 
== Argumentum ==
Dominicus Cobb, cuius personam [[Leonardus DiCaprio]] agit, est somniorum "extractor" cuius munus est secreto in somnia victimarum inrumpere et cum eis eo consilio conloqui, ut quaedam secreta requisita prodant. Cobb, quia uxor paucis annis ante mortem sibi consciverat, in [[CFA|civitatibusCivitatibus foederatisFoederatis Americae]] capitis accusatur, quam ob rem aba infantibusliberis suis separatus extra CFA vivere debet. Saito, negotiator praedives Iaponicus, Dominico Cobb dicit se ut pote perdivitem magnam potestatem habere et ei auxilium adlaturum esse, si mandatum accipiat et bene exsequatur. Mandatum est quod vocatur inceptio.
 
Cobb ergo inceptionem mandatam accipit: in mente Roberti Fischer cuiusdam — qui in negotiis est aemulator divitis Saito — sententiam insereret, cuius vi ille consilium caperet imperii mercatorii dissolvendi, quod imperium hereditate a patre suo morbo exitiali affecto accepturus est.