Quantum redactiones paginae "Emiratus Arabici Coniuncti" differant

Content deleted Content added
Linea 347:
===Cibi===
[[Fasciculus:Tea-224-nevit.jpg|thumb|[[Traditio]]nalis Emiratuensis [[thea]].]]
[[Imago:Fast food universal language.jpg|thumb|250px|[[Voratrīna]]e seu [[cibus celer|cibi celeris]] [[popina]]e [[McDonald's]], [[Kentucky Fried Chicken]] et [[Pizza Hut]] in Phylarchiarum Arabicarum Confoederatione.]]
[[Traditio]]nale [[alimentum]] in Phylarchiarum Arabicarum Confoederatione semper fuit [[oryza]], [[piscis|pisces]] et [[caro]]. Emiratuenses plerosque cibos ex aliis Occidentalis et Meridionalis [[Asia]]e [[natio]]nibus, inclusis [[Irania|Iraniā]], [[Arabia Saudiana|Arabiā Saudianā]], [[Pacistania|Pacistaniā]] et [[Omania|Omaniā]], adoptavere. [[Conchylium]] Phylarchianae diaetae firmamen per saecula fuit. [[Caro]] et [[oryza]] alia fundamentalis alimenta sunt; [[Caro ovilla|Ovilla]] et [[caro agnina|agnina]] favorabilissimae [[caro|carnes]], et postea [[caro hircina|hircina]] et [[Caro bubula|bubula]]. Populares [[potio]]nes [[coffeum]] et [[thea]] sunt, quibus [[Elettaria cardamomum|cardamomum]], [[safranum]] aut [[Mentha spicata|mentha]] addi possunt ad dandum eis dissimilem saporem. Cosmopolitica Emiratuum Coniunctorum Araborum natura cibum ex omnibus [[continens|continentibus]] ibi inveniri posse significat. [[Cibus celer]] multo popularis inter iuvenes adeo factus est ut ambitiones inceperint quae in luce collocent pericula ob [[cibus celer|cibi celeris]] immoderationem.
[[Imago:Fast food universal language.jpg|thumb|250px|left|[[Voratrīna]]e seu [[cibus celer|cibi celeris]] [[popina]]e [[McDonald's]], [[Kentucky Fried Chicken]] et [[Pizza Hut]] in Phylarchiarum Arabicarum Confoederatione.]]
 
[[Musulmanus|Musulmani]] [[suilla]]m esse vetantur, quamobrem non includitur [[Arabes|Arabibus]] indicibus ciborum. [[Deversorium|Deversoria]] et aliae [[taberna]]e suillae succedanea velut [[caro bubula|bubula]] [[farcimen|farcimina]] et [[caro vitulina|vitulina]] [[laridum|larida]] in suis [[Ientaculum|ientaculi]] indicibus crebro habent. Si [[suilla]] prompta est, huic sic perspicuum pittacium affigitur. Aliarum [[Musulmanus|Musulmanicarum]] [[natio]]num dispar, non contra legem est suilla producta in nationem personali consumptioni afferre.