Quantum redactiones paginae "Praepositio (grammatica Latina)" differant

Content deleted Content added
retractavi
partes deletas in paginis Index omnium praepositionum Latinarum aut Praefixum invenies
Linea 1:
'''Praepositio''' est [[pars orationis]], quae alteri verbo ''praeponi'' solet, (unde nomen traxit). Nihilominus perpaucae earum etiam post supplementum ponuntur. Creando inter duo verba vinculo praepositio unum verbum alteri facit quodammodo subiectum. Praepositionis enim est nomen vel localiter vel temporaliter vel causaliter vel concessive vel modaliter nomen ad sententiam referre. Praepositiones non flectuntur.
 
== GrammaticaPraesitiones historicaLatinae ==
Pleraeque praepositiones Latinae ex [[adverbium|adverbiis]] ortae sunt et eorum muneribus fungi possunt. In pervetusta lingua Latina praepositiones, quae in Latinitate classica accusativo iunguntur, ablativo casui iungebantur.
 
Quattuor sunt praepositionis genera:
In pervetusta lingua Latina praepositiones, quae in Latinitate classica accusativo iunguntur, ablativo casui iungebantur. <!-- itane? -->
# quae accusativum regunt
# quae ablativum regunt
# quae utrumque casum regunt
# quae genitivum regunt
Quae autem novissimae apud veteres aut neglegebantur aut non pro praepositiones habebantur.
 
Iuxta [[Aelius Donatus|Donatum]] etiam [[Praefixum|praefixa]] inter praepositiones numerabantur, quae ab hodiernis grammaticis pro [[morphema]]tibus habentur.
== Praefixa ==
Praepositiones non solum nomini antecedunt, sed etiam verbo, ''significationem eius aut complens aut mutans aut minuens''<ref>Donatus, l.c.</ref>, quod hodie [[Praefixum|praefixum]] nominari solet. Nonnullae huius tantum generis sunt, sicut
* di/dis (diduco, distraho)
* re (recipio)
* se (seiungo)
* am (amplector)
E contra duae sunt, quae non possint verbo coniungi:
* apud
* penes
 
== Vide etiam ==
== Descriptio omnium praepositionum ==
* [[Index omnium praepositionum Latinarum]]
Omissis praefixis quattuor praepositionis genera sunt:
* [[Praefixum]]
# accusativi casus
* [[Ars grammatica]]
# ablativi casus
* [[Linguistica]]
# utriusque casus
# genitivi casus (apud veteres vero aut neglectae aut non pro praepositiones habitae)
 
== Praepositiones quae [[Accusativus|accusativum]] petunt ==
 
=== Ad ===
Indicat locum, tempus, finem, existimationem numeri, convenientiam, coniunctionem, comparationem aut accretionem. Exempla:
 
# ''Ad omnes introitus'' armatos homines opponit.
# Ab angulo catrorum sinistro munitionem ''ad flumen'' perduxerat.
# ''Ad Idus Apriles'' reverterentur.
# Sophocles ''ad summam senectutem'' tragoedias fecit.
# Ne ''ad ludos'' pecuniae decernebantur.
# ''Ad hominum decem milia''.
# ''Ad suum iudicium''.
# Vir ''ad cetera'' egregius.
# Terra ''ad universi caeli complexum'' quasi puncti instar obtinet.
# ''Ad hoc''.
 
=== Adversus seu adversum ===
Indicat aut situm, ante quem actio perficitur, aut voluntatem (sive egregiam sive alienam). Exempla:
 
# ''Adversus eum locum''.
# ''Adversus deos immortales'' impii.
# De pietate ''adversus deos'' libros scripsit Epicurus.
 
=== Ante ===
Potest aut locum, adversus quem fit actio verbi, aut antecessum temporis indicare. Exempla:
 
# ''Ante se''.
# ''Ante hunc diem''.
 
=== Apud ===
Indicat locum verum aut fictum, iuxta quem actio perficitur. Exempla:
 
# ''Apud Cassum'' Sulpicius sedebat.
# Fuisti ''apud Laecam''.
# ''Apud populum'' loqui.
# De sepulcris nihil est ''apud Solonem'' amplius.
 
=== Circa vel circum ===
Indicat primum loci aut temporis vicinitatem aut circumvectionem, deinde aut argumentum aut aestimationem numeri. Exempla:
 
# Ligna contulerunt ''circa casam'', in qua quiescebant.
# ''Circa eandem horam''.
# ''Circa consilium'' eligendi successoris in duas factiones scindebantur.
# Ea fuere oppida ''circa septuaginta''.
# Terra ''circum suum axem'' se summa celeritate convertit.
# Circum annum 850 accidit ...
# Circa annum 150 accidit ...
# Terra ''circum suum axem'' se summa celeritate convertit.
 
=== Circiter ===
Indicat aut temporis vicinitatem aut aestimationem numeri. Exempla:
 
# ''Circiter Calendas Iunias''.
# ''Circiter passus sexcentos''.
 
=== Cis vel citra ===
Dato puncto quodam, haec praepositio ostendit regionem inter ipsum punctum et locum, ubi fit actio verbi. Exempla:
 
# Dioeceses, quae ''cis Taurum'' sunt.
# ''Citra Rubiconem''.
 
=== Contra ===
Indicat aut situm, ante quem fit actio verbi, aut voluntatem alienam. Exempla:
 
# Libo insulam, quae ''contra portum'' est, occupavit.
# ''Contra populum Romanum'' coniurare.
 
=== Erga ===
Indicat voluntatem aut alienam aut egregiam. Exempla:
 
# Benevolentia ''erga nos''.
# Crudelitas ''erga nobiles''.
 
=== Extra ===
Indicat exceptionem. Exempla:
 
# ''Extra provinciam''.
# ''Extra ducem'' reliqui erant rapaces.
 
=== Infra ===
Indicat locum sive verum sive fictum, sub quo fit actio verbi. Exempla:
 
# Uri sunt magnitudine paulo ''infra elephantos''.
# ''Infra Lycurgum''.
 
=== Inter ===
Indicat spatium sive temporis sive loci, quo actio perficitur. Exempla:
 
# Mons Iura est ''inter Sequanos et Helvetios''.
# Haec ''inter cenam'' Tironi dictavi.
# ''Inter annos XIIII'' tectum non subierant.
 
=== Intra ===
Indicat spatium sive temporis sive loci, quo actio verbi perficitur. Exemplum:
 
# ''Intra eas silvas'' hostes in occulto sese continebant.
 
=== Iuxta ===
Indicat locum vicinum. Exemplum:
 
# Caesar ''iuxta murum'' castra posuit.
 
=== Ob ===
Indicat aut causam aut locum vicinum. Exempla:
 
# Pueri officia deserunt ''ob pigritiam''.
# Mors ''ob oculos'' saepe versata est.
 
=== Penes ===
Indicat in cuius potestate sit res, de qua agitur. Exemplum:
 
# ''Penes Pompeium''.
 
=== Per ===
Indicat: locum, quo transitur; spatium temporis, quo res perficitur; aut in cuius vice actio verbi peragitur. Exempla:
 
# Romani ''per densas et obscuras silvas'' transierunt.
# Lupi ''per agros'' currunt.
# Romulus ''per multos annos'' regnavit.
# Civitates statuerunt istius iniurias ''per vos'' ulcisci.
# ''Per liberos tuos'' rogatus.
 
=== Pone ===
Indicat posticas partes alicuius rei. Exemplum:
 
# ''Pone eos''.
 
=== Post ===
Indicat aut tempus aut posticas partes. Exempla:
 
# Paucis diebus ''post mortem'' Africani.
# ''Post nostra castra''.
 
=== Praeter ===
Indicat locum, exceptionem, comparationem aut voluntatem alienam. Exempla:
 
# ''Praeter oculos''.
# ''Praeter ripam''.
# ''Praeter illum libellum''.
# Omnibus sententiis ''praeter unam'', Scamander damnatus est.
# Me vis ferum ''praeter ceteros''.
# Lacus Albanus ''praeter modum'' crevit.
# ''Praeter consuetudinem''.
 
=== Prope ===
Indicat locum vicinum. Exemplum:
 
# ''Prope hostium castra''.
 
=== Propter ===
Indicat causam aut locum vicinum. Exempla:
 
# Ridemus ''propter avaritiam vestram''.
# ''Propter te'' sedet.
 
=== Secundum ===
Indicat spatium temporis aut loci aut gratiam aut convenientiam. Exempla:
 
# ''Secundum flumen'' paucae stationes equitum videbantur.
# ''Secundum binos ludos''.
# Quisque ''secundum causam nostram'' disputavit.
# Quid est tam ''secundum naturam'' quam senibus emori?
 
=== Supra ===
Indicat locum superiorem aut aestimationem numeri. Exempla:
 
# ''Supra terram''.
# Carthaginiensium caesa eo die ''supra milia viginti''.
 
=== Trans ===
Dato puncto quodam, indicat regionem tantum, quae punctum sequitur. Exemplum:
 
# ''Trans Rhenum''.
 
=== Ultra ===
Dato puncto quodam, indicat locum, sive verum sit sive fictum, qui ipsum punctum sequitur. Exempla:
 
# Caesar paulo ''ultra eum locum'' castra transtulit.
# Quid est ''ultra multam''.
 
=== Versus ===
Indicat regionem, cui tenditur. Vocabulum, cui haec praepositio succedendo iungitur, praecedit praepositio '''ad''' aut '''in'''. Exempla:
 
# ''In Italiam versus'' navigaturus erat.
# Caesar Labienum ''ad Oceanum versus'' proficisci iubet.
 
== Praepositiones quae [[Ablativus|ablativum]] petunt ==
 
=== Ab ===
Haec praepositio, cum venit ante litteram consonantem, potest scribi "'''a'''".
 
In significatione passiva, indicat id, quod verbi actionem perficit; iungitur adverbiis '''prope''', '''propius''' et '''proxime'''; et adiectivis '''propior''' et '''proximus'''. Exempla:
 
# Catilina ''a Lepido'' non est receptus.
# ''A populo Romano'' impediri.
# Caesar ''his rebus'' commotus est.
# Nostri ''ab duce'' e ''a fortuna'' deserebantur.
# Prope ''a Sicilia''.
# Proximus ''ab urbe''.
 
Item indicat: locum, unde disceditur; tempus, cum actio verbi coepit; voluntatem; coniunctionem; et causam. Exempla:
 
# Sapientia ''ab animo'' tristitiam fugat;
# Cuius ''a morte'' hic tertius et tricesimus est annus;
# ''Ab adulescentulo''.
# ''Ab hora tertia'' bibebatur.
# ''A se'' oritur et sua sponte nascitur.
# Sumus imparati cum ''a militibus'', tum ''a pecunia''.
# Mare ''a sole'' collucet.
 
Cum iungitur nominibus '''epistulae''', '''bibliothecae''', '''libelli''', '''pedis''' et aliis quibusdam, indicat ipsum hominem, qui tractat res, quas haec nomina ostendunt. Exempla:
 
# ''Ab epistulis'' Ciceronis, id est: librarius Ciceronis;
# Servus ''a pedibus'' meus, ide est: servus tabellarius meus;
 
Forma '''abs''' iungitur tantum pronomini '''te''':
 
# Nullae ''abs te'' mihi redditae sunt litterae.
 
=== Absque ===
Est rarissima praepositio, quae idem valet ac '''sine''':
 
# ''Absque sole''.
 
=== Clam et palam ===
Utrumque vocabulum loco adverbii adhibetur: alterum ostendit occultationem; alterum demonstrationem. Aliquando vim habent praepositionis. Exempla:
 
# ''Clam vobis'' (occultatio).
# ''Palam populo'' (demonstratio).
 
=== Coram ===
Haec praepositio, quae tantum nominibus hominum iungitur, indicat in cuius praesentia actio verbi perficitur. Exemplum:
 
# ''Coram genero meo''.
 
=== Cum ===
Indicat societatem aut modum. Exempla:
 
# Ego ''cum Antonio'' ambulo.
# Piratae ''cum feris'' vivunt.
# Exercitus abiit ''cum omnibus impedimentis''.
# Veterani patria ''cum cura'' defendunt.
# Pueri ludunt ''cum magno gaudio''.
 
=== De ===
Indicat: causam; locum, unde disceditur; argumentum sermonis; contitutionem corporis; culpam; partem alicuius rei; aut tempus. Exempla:
 
# ''Qua de causa''.
# Flebat uterque non suo supplicio, sed pater ''de filii morte'', ''de'' patris filius.
# Antonius ''de Gallia'' discessit.
# Disputare ''de omni re''.
# Mentio ''de pecunia''.
# Epistula in qua ''de porticu'' Catuli me admones.
# Turris ''de latere''.
# Accusare aliquem ''de negligentia''.
# Damnatus ''de repetundis''.
# Nemo ''de nobis'' unus excellat.
# Unus ''de multis''.
# ''De tertia vigilia''.
# Fac ut naviges ''de mense Decembri''.
 
=== Ex ===
Haec praepositio, cum venit ante litteram consonantem, potest scribi "'''e'''". Indicat: partem alicuius rei; locum, unde disceditur; constitutionem alicuius rei; et causam. Exempla:
 
# Petrus est intelligentissimus ''ex fratribus''.
# Redeo ''ex Urbe''.
# Anulus ''ex auro''.
# Homo constat ''ex animo'' et ''corpore''.
# Laborare ''ex capite''.
# ''Ex aere alieno'' laborare.
 
Etiam indicare potest: tempus, convenientiam et voluntatem. Exempla:
 
# ''Ex quo'' in provinciam venerunt.
# ''Ex senatus consulto''.
# ''Ex consuetudine''.
# Bestiis ipsa terra ''ex sese'' fundit pastus.
 
=== Prae ===
Indicat: causam, quae actioni impedimento est; in cuius praesentia actio fit; et comparationem. Exempla:
 
# ''Prae lacrimis'' loqui non possum.
# Solem ''prae iaculorum multitudine'' non videbitis.
# Stillantem ''prae se'' pugionem tulit.
# Gallis ''prae magnitudine'' corporum suorum brevitas nostra contemptui est.
 
=== Pro ===
Indicat: in cuius beneficium res agitur; ante quam rem actio fit; convenientiam; causam; comparationem; locum; statum; et permutationem. Exempla:
 
# Nos ''pro patria'', ''pro libertate'', ''pro vita'' pugnamus.
# ''Pro templis'', id est: ante templa.
# Reliqua ''pro tua prudentia'' considerabis.
# Scaevolam omnes amare ''pro eius eximia suavitate'' debemus.
# ''Pro multitudine'' hominum angustos fines se habere arbitrabantur.
# Caesar, hac re ''pro suggestu'' pronuntiata, proficiscitur.
# Esse ''pro cive'', qui civis non sit, rectum est non licere.
# Ea ''pro falsis'' ducit.
 
=== Sine ===
Indicat absentiam seu privationem. Exemplum:
 
# ''Sine ulla delectatione''.
Pro multitudine hominum angustos fines se habere arbitrabantur
 
=== Tenus ===
Semper succedit vocabulo, cui iungitur; et, ut ita dicamus, indicat locum ubi actio terminatur. Aliquando '''genitivo''' iungitur. Exempla:
 
# ''Tauro tenus''.
# ''Verbo tenus''.
# ''Inguibus tenus''.
# ''Cumarum tenus''.
# ''Corcyrae tenus''.
# ''Oculorum tenus''.
 
== Praepositiones quae aut [[Accusativus|accusativum]] aut [[Ablativus|ablativum]] secum habere possunt ==
 
=== In ===
* Iungitur accusativo:
 
: A. cum indicat: locum, quo ingreditur; modum; mensuram; tempus actionis, cuius effectus futuri sint; finem; voluntatem egregiam aut alienam. Exempla:
 
# Discipulus ''in scholam'' intrat.
# Caesar ''in Hispaniam'' contendit.
# Classis ''in portum'' venit.
# ''mirum in modum''.
# Fines ''in longitudinem'' milia passuum CCXL, ''in latitudinem'' CLXXX patebant.
# Pacem inierunt ''in triginta annos''.
# Catilina ''in proximum annum'' consulatum petebat.
# Helvetii ''in tertium annum'' profectionem lege confirmant.
# Crescit ''in dies'' hostium numerus.
# ''In dies singulos'' breviores litteras ad te mitto.
# Tua ''in me'' maxima merita.
# Populum inflammare ''in improbos''.
 
: B. cum verbis '''dividendi''', '''distribuendi''', '''restituendi''', '''imponendi''', '''spectandi'''. Exempla:
 
# Gallia est divisa ''in partes tres''.
# Cibus ''in totum corpus'' distribuitur.
# Iphicrates Seuthem ''in regnum'' restituit.
# Dionysius omnia, quae moveri poterant Dionis, ''in naves'' imposuit.
# Spectant ''in septentriones''.
 
* Iungitur ablativo, cum indicat tempus et locus, ubi actio verbi perficitur. Aliquando idem valet atque '''inter''', '''sub''' aut '''super'''. Exempla:
 
# Non solum ''in bello'', sed etiam ''in pace''.
# ''In hoc tempore''
# Bis ''in die''.
# Semel ''in vita''.
# Senatus decrevit ut ''in diebus proximis decem'' legati Iugurthae Italia decederent.
# Sumus ''in schola''.
# Cicero ''in Asia'' pugnavit.
# Caesaris erat ''in barbaris'' nomen obscurius.
# Ambulare ''in sole''.
# Darius pontem fecit ''in Histrio flumine''.
 
=== Sub ===
* Iungitur accusativo, cum indicat locum (verum aut fictum), quo descenditur; et vicinitatem temporis. Exempla:
 
# Illa naturae ''sub iudicium'' sapientis cadunt.
# Helvetii ''sub primam nostram aciem'' successerunt.
# ''Sub vesperum'' Caesar portas claudi iussit.
# ''Sub eas litteras'' statim recitatae sunt tuae.
 
* Iungitur ablativo, cum indicat inferiorem locum (verum aut fictum), ubi actio perficitur. Exempla:
 
# ''Sub terra'' habitare.
# ''Sub Hannibale magistro'' omnes belli artes edoctus.
# ''Sub ipsa profectione''.
 
=== Subter ===
Indicat locum sub quo actio verbi perficitur. Accusativo iungitur in oratione soluta; accusativo aut ablativo in poesi. Exempla:
 
# Plato cupiditatem ''subter praecordia'' locavit.
# ''Sub densa testudine''.
 
=== Super ===
* Iungitur accusativo, cum indicat locum, supra quem aut ultra quem actio perficitur. Exempla:
 
# ''Super aspidem'' assidere.
# ''Super Numidiam'' Gaetulos accepimus agitare.
 
* Iungitur ablativo, cum indicat argumentum. Exemplum:
 
# Velim ad me scribas ''super legatione''.
 
== Praepositiones quae [[Genetivus|genitivum]] petunt ==
 
=== Instar ===
Est nomen indeclinabile generis neutralis, quod significat similitudinem et aliquando praepositionis loco usui est. Potest aut praecedere aut succedere vocabulum, cui iungitur. Exempla:
 
# ''Instar muri'', id est: in modum muri.
# ''Puncti instar'', id est: in modum puncti.
 
=== Ergo ===
Est [[coniunctio]], quae idem valet atque '''igitur''' vel '''itaque'''. Si loco praepositionis adhibetur, causam indicat et semper sequitur vocabulum, cui iungitur. Exemplum:
 
# Eius ''victoriae ergo'', id est: propter victoriam eius.
 
=== Tenus ===
Est praepositio, de qua supra demonstratum est, cum de praepositionibus, quae ablativo iunguntur, agebatur.
 
== Fontes ==
Line 428 ⟶ 23:
* [[Aelius Donatus]], Ars minor, [http://www.hs-augsburg.de/~harsch/Chronologia/Lspost04/Donatus/don_amin.html#pp de praepositione]
<references/>
 
== Vide etiam ==
=== Nexus interni ===
* [[Ars grammatica]]
* [[Linguistica]]