Quantum redactiones paginae "Cursus publicus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
[[Imago:USMailbox1909.jpg|thumb|Mulier litteras cursui publico mandat.]]
'''Cursu publico''' litterae et merces parvae et dona parva mittuntur per orbem terrarum. Quo officio cum aut ex re publica aut lucri faciendi causa fungi possit, tamen inde a medio saeculo 19., qui res publicas gubernant, quominus cursus publicus a privatis libere geratur, ita impedire solent, ut magistratibus eum potius vindicent, qui aliqua pecunia collecta [[nota postalica|notisque postalicis]] agglutinatis curent, ut omnia recte circumferantur.
Nostris diebus per cursum publicum multis in civitatibus non litterae solum mittuntur, sed pecuniae etiam conservantur et solvuntur nec non etiam res [[telephonum|telephonicae]] administrantur.
==De cursu publico populi Romani==
In imperio Romano cursu publico [[Gaius Iulius Caesar Octavianus Augustus|Augusti Caesaris]] auspiciis instituto epistulae et homines ex re publica raedis celerrimis huc illuc vehebantur. Stationes autem, ubi nuntii cursus publici se reficere et equos mutare solebant, ''pausatae'' appellabantur, a quo verbo linguis vulgaribus illa ''postae'' vox orta est.