Quantum redactiones paginae "Linguistica historica" differant

Content deleted Content added
m Ut nexus in alios commentarios ducant.
m Nexus ad linguisticam evolutionariam pertinentes removi et in suum locum transtuli.
Linea 1:
'''Linguistica historica''' est [[linguistica]]e pars, quae mutabiles humanae linguae condiciones tractat. Lingua humana generatim etiam [[lingua naturalis]] appellatur, ut, quanta inter linguas artificiales (sicut [[Lingua programmandi|programmandi linguas]]) et linguas tamquam natura, a cotidiana colloquendi communione sponte sua ortas, intersit differentia, pronuntietur. Historicae igitur linguisticae est humanam naturalemve linguam, quomodo in locis et temporibus varietur et mutetur, investigare. Hic natura linguae duobus intellegitur modis, quorum una est [[structura]], altera autem [[norma (sociologia)|norma]].
 
== LinguaDe lingua explicanda ==
Structurae et normae dualitas in linguarum naturalium causis et condicionibus sive synchronice sive diachronice tractandis respicienda est.
 
=== StructuraDe structura ===
Constat linguam habere structuram, quae in elementis ([[Phonetica|phoneticis]], [[Phonologia|phonologicis]], [[Morphologia (linguistica)|morphologicis]], [[Syntaxis|syntacticis]], nec non [[Lexicon|lexicalibus]]) elementorumque inter se relationibus consistit. Relationum genera duo sunt: relationes [[syntaxis|syntagmaticae]] (in quibus de elementis deinceps inter se ordinandis agitur) et relationes [[parataxis|paradigmaticae]] (in quibus de elementis inter se deligendis agitur). [[Verbum (grammatica generalis)|Verbum]] [[Lingua Graeca antiqua|Graecum]] {{Polytonic|πατήρ}} 'pater' in quattuor elementis [[Morphema|allomorphis]] consistit, q.s. /patēr/ (nom.sg.), /patrá-/ (''patrási'', dat.pl.), /patr-/ (''patrós'', gen.sg.; ''patrí'', dat.sg.), /patér-/ (alibi, sicut in forma q.e. ''patéra'', acc.sg.); itaque /patrá-/ suffixum /-si/ sibi poscit, dum /-si/ de allomorphorum paradigmate formam /patrá-/ eligit, ut verbum bene formatum fiat. Hae res structiles a loquendi normis principia ducunt.
 
=== NormaeDe normis ===
Structura linguae posita est in (con)loquendi usu et scientia, quae notione normarum inter omnes communicata nituntur. Haec notio normativa partim e regulis grammaticis in schola praeceptis pendet, partim autem constant ex moribus communalibus per exempla receptis, quibus homines tamquam legibus parent, quamquam litteris non sunt mandata. Huiuscemodi conventiones, saepe tacitae, nobis patefiunt, cum ab aliquo violantur. Haec est vis hodierna proverbii q.e. [[exceptio firmat regulam]].
 
Linea 19:
 
==Vide etiam==
*''[[Educating Eve]]''
*[[Exemplar undarum]]
*[[Linguistica evolutionaria]]
*[[Metatypia]]
*[[OrigoTheoria linguaeundarum]]
*[[Phememum]]
*[[Polygenesis]]
*[[Polygenismus]]
 
[[Categoria:Linguistica historica|!]]