Quantum redactiones paginae "Pugna ad Lechaeum" differant

Content deleted Content added
Linea 15:
==De pugna==
[[Callias (Hipponici filius)|Callias]] strategus [[Hoplitae|hoplitarum]] Atheniensium et [[Iphicrates]] dux [[Peltastae|peltastarum]], qui intra moenia Corinthia praesidium agebant, postquam cognoverunt moram Lacedaemoniorum hoplitarum prioribus victoriis nimis fidentem sine equitatu, sine levi armatura Corinthum redire, copias suas eduxerunt.
Callias retro manet et Iphicrates peltastis suis e longinquo iaculantibus hostes adgreditur, qui, cum vulnerarentur, persequi frustra conati, quia peltastae velociores erant, deinde sese recipientes multos homines amiserunt dum peltastae eos inordinatos rursus adoriuntur. Res iterum atque iterum repetita atuqeatque optimi milites eorum iam ceciderant. Tum in parvum collem confugerunt cum equitatu qui auxilio eis venerat. Postquam vero Callias cum hoplitis et ipse procedere coepit, fuga fuit dispersorum militum sive ad mare sive ad Lechaeum currentium : paene ducenti quinquaginta hoplitae perierunt, turpissimum vero civitate laude bellica glorianti fugisse erat.
 
==Fontes==