Quantum redactiones paginae "Lingua Graeca antiqua" differant

Summarium vacuum
|status =status antiquus [[lingua Graeca|linguae Graecae]]
|aevum =a saeculo VIII a.C.n. cognita
Tertius|GarbagheTertius insuper numerus est
|civitas =[[Graecia]] cum [[colonia|coloniis]]; etiam per [[regna Diadochorum]] [[imperium Romanum|imperiumque Romanum]] (praecipue [[Imperium Romanum Orientale|orientale]]) adhibita
|vivacitas =temporibus nostris a multis eruditis cognita
|scriptura =[[Abecedarium Graecum|Graeca]]
|litteratura =[[Litterae Graecae]]
|iso2 =grc
|iso3 =gko
|tabula =[[Fasciculus:Human Language Families (wikicolors).png|center|255px|Familiae linguarum coloribus Vicipaedicis distinctae]]
|syllabus =[[Linguae mundi|Familiae linguarum coloribus distinctae]]
|}}
'''Lingua Graeca antiqua''' est [[Lingua Graeca|linguae Graecae]] status, qui fere ab [[800 a.C.n.]] usque ad Medium Aevum duravit. Re vera lingua Graeca antiqua est variorum sermonum sive dialectorum copia. Quarum dialectorum investigandarum potissimi fontes sunt [[inscriptio]]nes, nonnulli auctores litterarii grammaticorumque [[glossa]]e. Antiquissima Graecae linguae documenta sunt tabulae scriptura quae dicitur [[Scriptura linearis B|lineari B]] exeunte secundo millennio exaratae. Lingua harum tabularum Mycenica (interdum etiam Achaica) appellatur. [[Aetas geometrica|Aetate geometrica]], saeculo fere octavo a.C.n., cum fines linguae Graecae latius cum [[Colonia|colonis]] pandebantur, fines dialectorum Graecarum etiam stabiliri inceperunt.
 
Cum de lingua Graeca loquimur, duas praecipue res significamus:
# Ramulum stemmatis [[Linguae Indoeuropaeae|linguarum Indoeuropaearum]], subfamiliam Hellenicam vel Graecam, quae re vera ex multis linguis similitudine familiari inter se cohaerentibus constat.
# Dialectum Atticam Athenis adhibitam, nempe sermonem [[Aeschylus|Aeschyli]] [[Sophocles|Sophoclis]] [[Euripides|Euripidis]] tragoedorum, [[Aristophanes|Aristophanis]] comoedi, [[Lysias|Lysiae]] [[Isocrates|Isocratis]] [[Demosthenes|Demosthenis]] rhetorum, [[Xenophon]]tis rerum scriptoris, denique [[Platon]]is [[Aristoteles|Aristotelis]] philosohorum. Atticum sermonem ferme instar linguae Graecae antiquae esse ex eo constat quod grammaticae ad linguam Graecam antiquam docendam conscriptae illo ipso sermone nituntur.
 
::::: Quod ad antiquissimam Graecam attinet, videas res ad [[Mycenaea (lingua Graeca)|linguam Mycenaeam]] et ad [[Proto-Graeca]]m pertinentes.
 
::::: Quod ad aetatem Hellenisticam attinet, videas rem ad linguam communem sive [[Koine|{{Polytonic|Κοινήν}}]] pertinentem.
 
== Dialecti ==
{{Lingua Graeca}}
Spatium dialectorum Graecarum solet in quattuor classes maiores dividi.<ref>"Dialecti Attica, Ionica, Dorica, Aeolica": {{Mithridates}} f. 2r</ref>
 
[[Fasciculus:Griechische Dialekte.png|thumb|275px|Dialecti Graecae anno fere [[400 a.C.n.]]]]
 
=== Ionico-Attica ===
Nomen [[Dialectus Ionico-Attica|Ionico-Atticae]] vulgo usu receptum est, quia constat [[Attica (lingua Graeca)|Atticam linguam]] prae omnibus aliis propinquam fuisse [[Ionica (lingua Graeca)|Ionicae]]. At antequam in maximam linguam litterariam crevit sermo Atticus, unius tantum urbis erat usus loquendi. Itaque pro Ionico-Attica lingua reapse praestat Atticam describi dialectum Ionicam continentalem. Ipsa Ionica dialectus est orientalis complectens oram [[Asia]]ticam ab [[Clazomenae|Clazomenis]] fere ad [[Miletus|Miletum]], [[Archipelagus|archipelagum]] [[Euboea]]mque insulam.
 
=== Aeolica ===
[[Aeolica (lingua Graeca)|Aeolica]] sermones complectebatur praecipue [[Lesbos|Lesbiorum]] incolarumque orae Asiaticae a [[Smyrna]] septentriones versus usque ad [[Hellespontus|Hellespontum]]. [[Sappho]] et [[Alcaeus]], poetae Lesbii, Aeolice scripserunt magnamque habuerunt vim ad [[Poësis lyrica|lyricam]] Graecam excolendam. Aeolica etiam apud [[Thessalia|Thessalos]] et [[Boeotia|Boeotos]] in usu habebatur, quamquam occidentalibus linguis vicinis mixta.
 
=== Dorica ===
De finibus et historia [[Dorica (lingua Graeca)|Doricae]] ambigitur. [[Arcadia]] excepta, Dorica in [[Peloponnesus|Peloponneso]] vigebat, unde per [[Creta]]m [[Thera]]m [[Rhodus|Rhodum]] [[Cous|Coum]] usque ad meridionalem oram Asiae pertinebat; etiam in [[Sicilia]] et in [[Italia]]e parte meridionali Dorica vigebat. Dubium est, utrum etiam regiones Graeciae [[Caurus|Caurinae]] fuerint Doricae, an ex propria dialectorum copia constiterit Graeca Caurina. Quod ad historiam attinet, secundum sententiam paene canonicam, Dores ab regionibus septentrionalibus in [[Paeninsula Balcanica|Balcanicam paeninsulam]] immigraverunt Peloponneso potiti. Sunt etiam qui Dores postea venisse negent.
 
=== Arcado-Cypria ===
Sermo [[Cypria (lingua Graeca)|Cyprius]] erat clara propinquitate Arcadico sermoni coniunctus, qui in media Peloponneso vigebat.
 
== De grammatica ==
Lingua Graeca, modo omnium veterum [[linguae Indoeuropaeae|linguarum Indoeuropaearum]], maxime inflectitur. Maxime archaica est ob conservationem formarum [[Lingua prisca Indoeuropaea|Protoindoeuropaearum]].
 
=== Alphabetum ===
:Vide [[Abecedarium Graecum]].
 
[[Fasciculus:Beginning Odyssey.svg|thumb|300px|Principium [[Odyssea]]e [[Homerus|Homeri]].]]
 
==== Exemplum ====
Platonis ''Apologia Socratis'' his verbis incipit:
 
: {{polytonic|Ὅτι μὲν ὑμεῖς, ὦ ἄνδρες Άθηναῖοι, πεπόνθατε ὑπὸ τῶν ἐμῶν κατηγόρων, οὐκ οἶδα· ἐγὼ δ' οὖν καὶ αὐτὸς ὑπ' αὐτῶν ὀλίγου ἐμαυτοῦ ἐπελαθόμην, οὕτω πιθανῶς ἔλεγον.}}
 
Alphabeto Latino:
 
: Hóti mèn humeîs, ô ándres Athēnaîoi, pepónthate hupò tôn emôn katēgórōn, ouk oîda: egṑ d' oûn kaì autòs hup' autōn olígou emautoû epelathómēn, hoútō pithanôs élegon.
 
Latine:
 
: Quomodo vos, viri Athenienses, ab accusatoribus meis commoti sitis, nescio. Equidem ipse eorum opera paene sum mei oblitus, tam enim persuasibiliter locuti sunt.
 
=== De phonologia observationes ===
 
<!--==== Consonantes ====-->
Tres series mutarum sunt: surda (π τ κ), aspirata (φ θ χ), et mediae (β δ γ).
 
<!--==== Vocales ====-->
 
<!--==== Prosodica ====-->
 
=== Morphologia nominum ===
Nomina sunt [[Substantivum|substantiva]], [[Adiectivum|adiectiva]] et [[Pronomen|pronomina]], quae omnia [[Numerus|numero]], [[genus (grammatica)|genere]] et [[Casus|casu]] declinantur.
 
==== Numeri ====
Lingua Graeca antiqua duo habet numeros grammaticales:
* [[Singularis]]: {{Polytonic|ὁ λύκος}} 'lupus'
* [[Pluralis]]: {{Polytonic|οἱ λύκοι}} 'lupi'
Tertius insuper numerus est
* [[Dualis]]: {{Polytonic|τὼ λύκω}} 'duo lupi'. Qui quidem numerus vim suam ab Protoindoeuropaea traditam paene omnino amiserat, quamquam interdum in usu habetur. Apud Homerum aliquantum plus valet.
 
Usor anonymus