Quantum redactiones paginae "Protagoras" differant

Content deleted Content added
MARCVS (disputatio | conlationes)
No edit summary
Linea 5:
 
== De vita ==
Protagoras quando natus quando mortuus sit, incertum est, sed plurimi in ea opinione sunt, uteum circiter annoannum [[490 a.C.n.|490490um]] natusnatum sitesse [[Abdera (Thracia)|Abderis]] in oppido [[Thracia|Thracico]]. Ubi mortuus sit, non coniectare quidem audemus, sed fere anno [[420 a.C.n.|420]] diem obiisse creditur.
 
De infantia Protagorae multae famae sunt. Alii dicunt Maeandrium, patrem eius, hospitio accepisse [[Xerxes|Xerxem]], regem [[Persis|Persarum]], et Protagoram ob hospitalitatem Maeandrii a [[Magus|magis]] educatum esse. Alii<ref>[[Aulus Gellius|Gell.]] ''[[Noctes Atticae|Noct.Att.]]'' 5.3.</ref> autem affirmant illum adulescentem victus quaerendi gratia baiulum vecturas onerum corpore suo factitavisse. Quodam die ligna ratione quadam geometrica composita ferens tanta facilitate incedebat, ut [[Democritus]], civitatis eiusdem civis, sollertiam admiratus vellet illum discipulum suum fieri. Sed in praesentia hoc haud verisimile putatur. Novi enim studiosi hunc discipulum illius fuisse dicunt, potius quam contra.