Quantum redactiones paginae "Orlophica" differant

Content deleted Content added
→‎Rerum ordo: +palis transfixi ....
→‎Rerum ordo: paginam auxi
Linea 12:
Tamen solum parvam militum Russicorum manum ad rebellantes adiuvandum e navibus eduxerunt. Etiam in [[Epirus|Epiro]], in [[Cyclades|Cycladibus]] insulis et in [[Creta]] seditiones concitatae sunt.
 
Imprimis in [[Peloponnesus|Peloponneso]] rebelles initio bene successerunt. [[Pylos (oppidum hodiernum)|Pylum]] et [[Myzethras|Myzethram]] expugnaverunt, etiam [[Mesolongium]] et [[Patrae|Patras]]. Cum autem 8000 rebelles Graeci a 50 militibus Russicis adiuti in [[Tripolis (Arcadia)|Tripolim]] progressi sunt, a 15000 militibus [[Albani]]s ab Ottomanis auxilio advocatis, qui magnum pugnae usum habuerunt, victi sunt. Caedes secuta est, qua multa milia Graecorum trucidati sunt; duces [[clericus|clerici]] Graecorum capitis damnati palis transfixi sunt. Etiam [[Corone]] et [[Methone]] frustra oppugnabatur. Patrae a copiis Ottomanico-Albanis recuperatae deletaeque sunt, item Myzethra, ut seditio in Peloponneso paucis mensibus corruerit. Similem finem rebellio cum aliis in regionibus tum in Creta, cuius dux [[Dascalogiannes]] fuit, cepit.
 
Interdum classis Russica in [[Mare Aegaeum]] navigavit et mense Iulii ineunte apud [[Crene]]n (''Çeşme'') Ottomanos vicit, quae victoria valde adiuvit, ut pax in ''Küçük Kaynarca'' (hodie: [[Bulgaria]]) icta sit, qua [[Sublimis Porta]] cladem confessa est.
 
== Finis ==
Ut Russi Orlophicis fines adepti sunt, ita Graecis spes erepta est, qui, cum plus auxilii a Russicis exoptarent, crudelissime ab Ottomanis tractati sunt et nihil pace Küçük Kaynarca icta nihil utilitatis acceperunt.
 
[[Categoria:Historia Graeciae]]