Quantum redactiones paginae "Cao Cao" differant

Content deleted Content added
m →‎Pueritia et adulescentia: suadeo cum dativo personae
Linea 9:
Nobili genere natus Cao filius erat regii rerum militarium consuasoris, qui primum Cao patruo commisit. Puerulus Cao iam audacissimus multa improba facere solitus est, quare patruus saepe coram patre eum vituperavit, quominus iterum peccaret. Ille autem, cum patrui consilium cognosset, se subito catalepse asperrima affectum esse simulavit. Patruus igitur magna celeritate hoc relatum cucurrit ad patrem, qui, cum filium suum in morbo esse didicit, ad eum accessit ut morbum comperiri possit. Tum verum Cao patre praesente se sanum esse ait, verba patrui negavit, eiusdem coniurationis in se incusavit. Pater igitur patruo diffisus Cao libere se agere sivit nec eum gubernavit.
 
Postea quondam Cao a [[Qiao Xuan]] viro clarissimo suasussuasum est ut fortunae suae a [[Xu Shao]] [[vates|vate]] praeclaro portenderentur. Vates autem Cao nimis improbum esse dicens ei augurari abnuit, quam ob rem Cao iratus vatem compulsit ut augurium daret, qui igitur Cao futurum esse "pace pium magistrem, bello dirum victorem" vaticinatus est. His verbis auditis Cao magna voce ridens a vate decessit.
 
Annos viginti natus Cao dux appositus est vigilum urbanorum [[Luoyang]] capitis imperialis, cum protinus imperavit ut multis verberibus feriantur qui facinus commisisset. Tum avunculus cuiusdam eunuchi curia potentis leges violavit, at alii vigiles eum punire noluerunt propter eius necessitudine potente. Cao verum aliorum consilium neglexit, illum violatorem verberavit, quam ob rem ex ordine vigilum expulsus est. Annos viginti quinque natus iterum consuasor factus est in capite imperiali, qui eunuchis se opposuit nec tamen suum consilium impetravit.