Quantum redactiones paginae "Lycanthropus" differant
Content deleted Content added
No edit summary |
mNo edit summary |
||
Linea 3:
'''Lycanthropus''' ''-i'','' m''. ([[Graece]] ''λύκος'', lupus; ''ἄνθρωπος'', homo), est figura in [[mythologia|mythologiis]] et religionibus per totum mundum notissima. Lycanthropus nominatur, quia proprietatibus corporis et [[lupus|lupi]] et [[homo|viri]] apparere solet. Iam in veterrimis fabulis de talibus monstris narratur, e. g. in carmine de [[Gilgamus|Gilgamo]], in [[Ovidius|Ovidii]] [[Metamorphoses|Metamorphosibus]], in [[Petronius Arbiter|Petronii]] [[Satyricon|Satyricis]], in [[Lucius Apuleius|Apulei]] [[Metamorphoses|Metamorphosibus]].
Lycanthropi saepe lunae afflictae submissi esse dicuntur. Itaque etsi plerumque hominum figuram habere videntur, plenilunio vero vel lupi vel monstra utriusque speciei, sc. simul et hominis et lupi, similia prodeunt.
''Lycanthropia'' est morbus lycanthroporum. In quem qui inciderunt, luporum similes vel ululant vel pedibus manibusque quadrupedatim currunt vel alia edunt signa talis morbi.
|