Quantum redactiones paginae "Cyrus Minor" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
'''Cyrus Minor'''<ref>Cicero, ''Senec.'' 17,59. ''Div''. 1,25,52.</ref> fuit filius regis Persarum, [[Darius II (rex Persarum)|Darii II]], et eius uxoris Parysatidis, frater minor [[Artaxerxes II (rex Persarum)|Artaxerxis II]] cui regnum eripere conatus est. Natus circa 424 a.C.n., anno [[401 a.C.n.]] pugna apud Cunaxam in [[Babylon|Babylonia]] occisus est. ''Minor'' dicebatur ne confunderetur cum magno [[Cyrus II (rex Persarum)|Cyro]], conditore [[Imperium Persarum|imperii Persici]]. De eius vita praecipuus fons nobis est scriptor Graecus [[Xenophon (scriptor)|Xenophon]], qui Cyrum in bello adversus fratrem comitatus est. Cui tamen fonti non fides sine suspicione habenda est : nimis enim Cyro favet.
 
Anno [[407 a.C.n.]] [[Satrapes|satrapes]] [[Lydia (satrapia)|Lydiae]], [[Phrygia|Magnae Phrygiae]], [[Cappadocia (provincia Romana)|Cappadociae]]<ref>[[Hellenica (Xenophon)|Hell.]] I,4,3. [[Anabasis (Xenophon)|Anabasis]] I,9,7.</ref> a patre factus navalibus copiis praepositus est, quae cum [[Lacedaemon|Lacedaemoniis]] adversus [[Athenae|Athenienses]] pugnare deberent. Tunc socios pecunia saepe adiuvit necnon novas naves plus quam semel ministrando (nam maritimis proeliis Lacedaemonii plures clades ab Atheniensibus acceperunt). Patre vero mortuo anno [[404 a.C.n.]] insidias fratri [[Artaxerxes II (rex Persarum)|Artaxerxi]] regnum occupanti parare a [[Tissaphernes|Tissapherne]], satrapa [[Ionia|Ioniae]], accusatus, nisi precibus matris Parysatidis donatus esset, in satrapiam salvus non redisset, ubi iniuriam sibi factam ulcisci constituit. A quo tempore magnum exercitum colligere coepit, tamquam expeditionem adversus [[Pisidia|Pisidas]] pararet. [[Bellum Peloponnesiacum|Bello autem Peloponnesio]] confecto, Lacedaemonios victores Cyrus auxilia rogavit, quae suorum priorum beneficiorum velut merces forent. Nec Sparta recusavit sed eum adiuverunt cum classe tum milites Graecos Bell Peloponnesio exercitatos ac sibi pecuniam ex arte militari quaerentes in Asiam tramitti permiserunt, quibus Lacedaemonius strategus [[Clearchus]] praefectus est.
== Notae ==
<div class="references-small"><references /></div>