Quantum redactiones paginae "Cyrus Minor" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
'''Cyrus Minor'''<ref>Cicero, ''Senec.'' 17,59. ''Div''. 1,25,52.</ref> fuit filius regis Persarum, [[Darius II (rex Persarum)|Darii II]], et eius uxoris Parisatis, frater minor [[Artaxerxes II (rex Persarum)|Artaxerxis II]] cui regnum eripere conatus est. Natus est circa 424 a.C.n., anno [[401 a.C.n.]] pugna apud Cunaxam in [[Babylon|Babylonia]] occisus est. ''Minor'' dicebatur ne confunderetur cum magno [[Cyrus II (rex Persarum)|Cyro]], conditore [[Imperium Persarum|imperii Persici]]. De eius vita praecipuus fons nobis est scriptor Graecus [[Xenophon (scriptor)|Xenophon]], qui Cyrum in bello adversus fratrem comitatus est. Cui tamen fonti non fides sine suspicione habenda est : nimis enim Cyro favet.
== Notae ==
<div class="references-small"><references /></div>