Quantum redactiones paginae "Aeacus" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 34 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q206187 sunt
No edit summary
Linea 1:
{{L1}}
In [[mythologia Graeca]] '''Aeacus''' (Graece Αἰακός) erat filius [[Zeus|Iovis]] et nymphae [[Aegina (mythologia)|Aeginae]]. In insula regnavit, quam in honorem matris [[Aegina (insula)|Aeginam]] vocavit (antea Oenopiam nomen habuerat), amicus et socius [[Athenae|Atheniensium]]. Post mortem ob insignem aequitatem unus e tribus iudicibus in Infernis factus est<ref>Ita persona ''Dialogorum mortuorum'' [[Lucianus Samosatensis|Luciani]] fuit, ubi ianitor Inferum dicitur esse.</ref>, cum [[Rhadamanthus|Rhadamantho]] et [[Minos|Minoe]]. Tres filios e duabus matribus habuit: maximum natu [[Telamon]]em, medium [[Peleus|Peleum]], postremum [[Phocus|Phocum]]. Per Telamonem avus est [[Aiax|Aiacis]], per Peleum [[Achilles|Achillis]], qui omnes a poetis idcirco '''Aeacidae''' vocantur.
 
== De Myrmidonibus. ==