Quantum redactiones paginae "Marcus Tullius Cicero" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 13:
 
=== De iuventute ===
Cicero Romae educatus, ubi secundum [[Plutarchus|Plutarchum]] ingeniosissimus praestabat,<ref>Plutarchus, Cicero 2.2.</ref> et liberalibus studiis imbutus magistros, sicut [[Quintus Mucius Scaevola|Quintum Pontifex|Mucium Scaevolam]], habuit partim ibidem, partim doctissimos in [[Graecia]] viros.
 
Satis constat Ciceroni, id quod ille saepius commemoravit, ab initio eam philosophorum sectam placuisse, cuius praecepta cum ad ingenium tum ad negotia oratoris optime referri posse viderentur. [[Academia|Academicos]] enim recentiores, qui nihil pro certo haberent, recusavit tamquam disiunctos a vita vera, quam [[philosophia]]e ille tam prope vinciendam aestimavit ut mores cuique et sententias, ac praesertim acta moderatio philosophiae regeret. Philosophiam enim Cicero in primis usui destinari censuit, utpote quae mentem animumque ab ea erudireerudiat, cogitantem hominem ad mortem beatam abpraeparet: ea praeparari:philosophia, velum detrahens vitae terrestris, dolorem vitae imminuens, pura aeternaque adpetens, philosophia docere secundum Ciceronem debuit morti obviam ire quasi e corporis vinculis tandem liberaremur, qua laxatione solum referret quo propius iustitiam moderationemque a nobis agnitas vixissemus, quamque constanter vitae tulissemus dolores.
Cicero quidem [[Philo]]nem secutus est, qui non solum [[ars oratoriarhetorica|artem oratoriam]] simul atque [[philosophia]]mphilosophiam doceret, verum hanc etiam ab illa secerni posse negaret. A [[Sophistae|sophistis]] enim profectus, si sapientia cum eloquentia coniungeretur, eam demum [[humanitas|humanitatem]] esse dixit. Neque etiam fieri potuit, quin Cicero ad doctrinam Philonis ipsam libenter traheretur. Qui affirmavit semper in utramque partem esse disputandum nec, quid [[verum]] esset, quaerendum, sed, quod cuique [[veri simile]] videretur, id esse tenendum. Nec mirum; nam Ciceronis ipsius omnis ars in eo nitebatur, quod audientibus [[Persuasio|persuaderi]] posset.
 
Cicero etiam conatus est scribere versus, in quibus numerantur conversiones [[Homerus|Homeri]] et ''[[Phaenomena (opus AratiAratus)|Phaenomenorum]]'' [[Aratus Solensis|Arati]], ad quas [[Publius Vergilius Maro|Vergilius]] postea in ''[[Georgica|Georgicon]]'' libris praecepta quaedam rettulit colonorum.
 
Singularis fuit atque eximia eloquentiae facultas. Cuius ope imprimis actionibus [[Gaius Verres|Verrinis]], quamquam homo novus erat, per omnes honorum gradus suo anno ad consulatum ascenditadscendit.
 
In [[cursus honorum|cursum honorum]] adulescens intrat: fuit [[quaestor]] anno 76 a.C.n., dein proquaestor provinciae [[Sicilia]]e; [[aedilis]] anno 69; [[praetor]] anno 66. Omnes magistratus in suo anno egit.
 
=== De consulatu ===
Linea 30:
Proconsul [[Cilicia]]m provinciam sortitus est.
 
Cicero, qui mirum in modum sui laudandi cupidus erat, primum consul epistulam de rebus a se gestis magnam ad [[Pompeii|Pompeium]] misit, quae periit non secus atque cetera eius opera de ea re confecta. Tum spes in [[Archias|Archia]] poeta Graeco posuit, qui morem ab [[Ennius|Ennio]] institutum secutus eoque tempore multa admiratione affectus in viris illustribus populi Romani celebrandis desudabat. Ab eo, qui carmen heroicum unum ad [[Q.Quintus Lutatius Catulus|Catulum]] de bello cum [[Cimbri]]s gesto, alterum de victoria a [[L.Lucius Licinius Lucullus|Lucullo]] de [[Mithridates VI (rex Ponti)|Mithridate]] reportata scripserat, Cicero impetrare voluit, ut consulatus etiam sui laudes caneret. Ideo pro Archia accusato, quod fraude civitatem sibi Romanam comparavisset, anno 62, causam dixit oratione, quae extatexstat. Anno vero proximo mense Maio, ad [[T.Titus Pomponius Atticus|Atticum]] amicum scripsit [[Archia]]mArchiam a [[Lucullus|Lucullo]] ad [[Metelli|Metellos]] studium videri contulisse suum (Att. 1, .16, .14 sq.), quam ob rem ipse denique laudes suas inchoavit.
 
=== De senectute et morte ===
Linea 37:
Cicero in bello civili [[Gnaeus Pompeius Magnus|Pompeium]] Caesari reconciliare temptavit, quia Gaium Iulium Caesarem pontificem maximum cognovit; Pompeium autem consularem appellavit. Cum religionem Caesaris auctoritatemque Pompei imperatoris fundamenta rei publicae habenda esse postularet, pluris tamen iuris auctoritatem quam religionis aestimavit.
 
Bello civili stetit a partibus Pompeii; nihilominus, a Caesare victore veniam impetravit. Quo interfecto, sub triumviratu [[Marcus Antonius|Antonii]] et [[Gaius Iulius Caesar Octavianus Augustus|Octavii]] et [[Marcus Aemilius Lepidus|Lepidi]] Cicero [[Proscriptiones (43 a.C.n.)|proscriptus]] ab [[Herennius|Herennio]] centurione et [[Popillius|Popillio]] tribuno militum occisus est, quem parricidii reum olim defenderat. Annos natus 64, cum a villa sua prope [[Capua]]m ad mare fugiens lectica deferretur, Cicero trucidatus est iubenteiussu AntonioAntonii, quem orationibus "Philippicis" suis ille summopere irritaverat. Ad Antonium caput Ciceronis et manus praecisae delatae sunt et in [[rostrum|rostris]] deinde expositae. [[Fulvia (uxor Marci Antonii)|Fulvia]] vero Antonii uxor linguam crinali acu repetitis ictibus, multisque exsecrationibus, feminea vindicatione transfixit. Qui circumstabant horruisse dicuntur gaudium quo Fulvia mariti honorem, Cicerone oratore tam diu ludibrio publico praebitum, ulta est cum Ciceronis linguam acu transfigeret manusque insultaret quas ille candidas mollesque agitavisset odium in Antonium Senatuisenatui pleno etiam atque etiam verbis commovens atrocibus. <ref>[http://penelope.uchicago.edu/Thayer/E/Roman/Texts/Cassius_Dio/47*.html#8.4]</ref> Res tamen facta, quamvis petulanter, finis auctoritatem Romae habuit, cum terminum tam publicum tam publico bello imposuit quod Cicero cum Antonio ferociter gesserat, Flavia Antonium maritum victorem clamante, victumque Ciceronem usque in ipsius ore inimicum punitum.
 
=== De familia ===
Cicero uxorem duxit [[Terentia (uxor M. T. Ciceronis)|Terentiam]] et ex ea genuit [[Marcus Tullius Cicero (Iunior)|Marcum]] filium atque [[Tullia (filia M. T. Ciceronis)|Tulliam]] filiam (de cuius morte vehementer doluit). Habuit [[Quintus Tullius Cicero|Quintum]] praeterea fratrem.
 
== Opera ==