Quantum redactiones paginae "Codex Voynich" differant

Summarium vacuum
Primi possessores huius libri miri putabant eum a [[Rogerius Bacon|Rogerio Bacone]] (1214–1294) scriptum fuisse, nam similis est ''Herbarii Parvi'' ([[Lingua Anglica|Anglice]] ''A little herbal'') ab auctore [[Anglia|Anglo]] Antonio Ascham anno [[1550]] scripti.
 
Nonnulli [[Rudolphus II|Rudolphum II]] Imperatorem ([[1552]]-[[1612]]) et [[Iacobus Sinapius|Iacobum Sinapium]] (qui manuscriptum possedit ab anno [[1612]] usque ad [[1622]]) putant possesores fuisse. [[Iacobus Sinapius]], si huic narrationi fidere licet, dedit Georgio Braschio librum manu scriptum anno [[1622]], qui hunc possedit usque ad annum [[1665]]. Georgii Braschii unica mentio fit in litteris ab [[Ioannes Marcus Marci|Iohanne Marco]] ad [[Athanasius Kircherus|Athanasium Kircherus]] scriptis. Iohannes Marcus possedit manuscriptum anno 1665 et Athanasius Kircherus eum habuit ab anno 1665 usque ad mortem (quae anno [[1680]] evenit). Athanasius Kircherus, vir eruditissimus, non valuit interpretationem libri dare. A die mortis eius, hic liber remansit in bibliotheca [[Collegium Romanum|Collegii Romani]] quod temporibus nostris ''Pontificia Universitas Gregoriana'' nuncupatur, usque ad annum [[1912]], cum Vilfredus M. Voynich (1865–1930) eum emit. Anno [[1930]] vidua Vilfredi Voynich librum manuscriptum recepit et anno [[1961]] Iohanni Petro Kraus vendidit. Ab anno [[1969]] in bibliotheca Universitatis Yalensis servatur.
 
==Coniecturae quae de auctore factae sunt==
2 199

recensiones