Quantum redactiones paginae "Lucius Annaeus Seneca minor" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 10:
 
== De operibus ==
Generatim dicendum est Senecae non tantum propositum fuisse theorias excogitare, sed opera moralia componere, in quibus praecepta Stoicorum ad vitam adhibuit, ita ut philosophia utileutilis esset hominibus. Orationes autem, quibus celeberrimus suo tempore factus erat, omnino perditae sunt. Commercium etiam epistularum ei ascribitur cum apostolo [[Paulus|Paulo]], id quod [[Hieronymus|Hieronymum]] adduxit ut Senecam quasi pro [[religio Christiana|Christianae fidei]] sancto haberet. Sunt autem qui dicant modum vivendi Senecae contrarium fuisse honestis operum eius postulationibus. Genus scribendi breve et acutum, cupit lectorem stupere, itaque studium eius incendere. Solet antithesi (contrario) uti metaphoraque (translatione).
 
Seneca libello ''De Brevitate Vitae'' inscripto, quod ante annum [[50]] compositum esse apparet, inscriptionem refutavit ipsam. Vitam enim brevem non esse, sed brevem a nobis reddi, qui levia et inania ad negotia eam consumeremus. Satis vero longam fuisse futuram, si concesso tempore bene usi [[philosophia]]e nos daremus. Sed [[luxuria]] et [[ambitio]]ne et imperandi cupiditate nos a [[libertas|libertate]] [[animus|animi]] averti neque id facere, quod hic et nunc opus esset fieri. Neque eis quidem pepercit, qui ad rem publicam accederent. Seneca tamen, qui cum explicavit, quibus otiosi rebus operam dare soleremus, interdum saturam paene conscripsit, nihil vehementius et tamquam ad caelum laudibus extulit quam, id quod hominibus unum esset dignum, sapientiae studium.
Linea 19:
Sibi displicere est morbus, quia demum vita ipsa et mundus fastidio sunt illo viro qui semper mutabilis fuit. Causae displicentiae sui sunt versare se ad varias cupiditates sine quiete. (Cf. ''Primum argumentum compositae mentis existimo posse consistere et secum morari'' Ep. 2.) Effectus sunt marcere, neque locum novitati delinquere.
 
''De Providentia'' dedicatus est Lucilio, amicusamico Senecae carissumuscarissumo, cui Seneca etiam dedicabit epistolas morales (opus maximum Senecae). Providentia est ratio divina quae orbem terrarum agit.
Nihil mali bono viro accidere potest quia contraria non miscentur. Dei bonos viros exagitare volunt, ergo sapientes exercitantur adversa. Sapiens in rebus adversis totis viribus sui utatur non semel, sed retinet ac revocat virtus.
 
Scripsit Seneca etiam [[satura]]m seu Ludum de morte [[Claudius|Claudii]], qui ''[[Apocolocyntosis]]'' (fere 'mutatio in cucurbitam') inscribitur, ita ut "apotheosis" imperatoris subaudiatur et irrideatur; deinde opus de philosophia naturali in septem libros digestum, quod ''[[Naturales quaestiones]]'' inscribitur; varios dialogos philosophicos; 124 epistulas ad [[Lucilius|Lucilium]], quae sunt de quaestionibus ad mores pertinentibus; decem etiam [[tragoedia]]s. Senecae interpretatio philosophiae Stoicorum magnum momentum habuit ad progressum morum partis philosophiae. Spectacula suaeius magnopere formas dramatum [[Renascentia]]e constituerunt, praesertim in [[Anglia]] saeculo decimo sexto [[Elisabetha I (regina Anglica)|Elisabetha regina]].
 
Sub nomine eiusdem philosophi tradita - eique a perpaucis viris doctis partim attributa - sunt septuaginta duo epigrammata<ref>Contenta sunt in ''Anthologia Latina'' (Riese, Lipsiae 1894 [secunda editio]). Alias editiones curaverunt D. R. Shackleton Bailey (Stutgartiae 1982); C. Prato(''Gli epigrammi attributi a L. Anneo Seneca. Introduzione, testo critico, traduzione, commento, indice delle parole''. Roma 1964); qua usus Canali, Luca / Galasso, Luigi (''Lucio Anneo Seneca, Epigrammi. Introduzione e traduzione di Luca Canali, note di Luigi Galasso. Testo latino in fronte''. Rizzoli Milano, 1994).</ref>. Scripta sunt, ut putatur, secundo p. Chr. n. saeculo. Partim habent quandam similitudinem cum carminibus [[Publius Ovidius Naso|Ovidii]] et [[Marcus Valerius Martialis|Martialis]] et [[Silius Italicus|Silii Italici]], sed imprimis plena sunt doctrinis Stoicorum. Cupiditatem regnandi et expugnandi velut [[Xerxes|Xerxis]], [[Gaius Iulius Caesar|Caesaris]], [[Gnaeus Pompeius|Pompei]] vituperant. Sed illius contemptionis fortunae, quam philosophi Stoici postulavere, non sunt testimonia. Fingunt enim a Seneca exule in [[Corsica]] insula scripta esse, et sicut Ovidius in suis [[Tristia ex Ponto|Tristibus ex Ponto]] iste Seneca saepe suam queritur tristem sortem.