Quantum redactiones paginae "Gualterius de Keudell" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 3 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q85816 sunt
m automaton: mutans Categoria:Participes Belli Orbis Terrarum I→Categoria:Participes primi belli mundani; mutationes minores
Linea 1:
[[Fasciculus:Bundesarchiv Bild 102-04216A, Walter von Keudell auf der Jagd.jpg|thumb|Gualterius de Keudell venator anno 1934]]'''Gualterius de''' (Theod. ''Walter von'') '''Keudell''' (natus [[17 Iulii]] [[1884]] [[Castrum Maris de Stabia|Castri Maris de Stabia]] ([[Italia]]), mortuus [[7 Maii]] [[1973]] [[Bonna]]e) vir publicus [[Germania]]e et sodalis primo [[Factio Theodisca Nationalis Popularis|Factionis Theodiscae Nationalis Popularis]] (DNVP), deinde Foederis Christiani Nationalis Agricolarum et Incolarum Ruris (CNBLP), tum [[NSDAP]], postremo [[CDU]] fuit.
 
== Iuventus et munus ==
Pater eius legatus [[Germania]]e et [[Dieta Imperii Germanici|Dietae Imperii Germanici]] erat. Familiaris fuit [[Otto de Bismarck|Ottonis de Bismarck]]. Itaque Gualterius in Italia natus est, ubi pater tum legatus laboravit. Post scholam finitam tirocinium agriculturae fecit et deinde [[Calininopolis|Regiomontii]], [[Monachium|Monachii]] atque [[Salinae Saxonicae|Salinis Saxonicis]] iurisprudentiae studebat. Anno [[1908]] probationem accepit. Deinde saltuarius Regni [[Borussia]]e apus [[Francofurtum ad Viaduam]] laboravit. [[Bellum Orbis Terrarum I|Bello Orbis Terrarum I]] centurio ad annum [[1915]] interfuit et deinde pro auctoritate imperii frumenti distribuendi laboravit. Anno [[1916]] praeses pagi ''Königsberg in der Neumark'' factus est et ad annum [[1920]] mansit.
 
== Familia ==
De Keudell anno 1912 uxorem duxit e qua duos filios et duas filias habuit.
 
== Cursus honorum ==
Cum Berolini [[Wolfgangus Kapp]] frustra conaretur rerum [[Germania]]e potiri, de Keudell eum adiuvit et idcirco magistratu dimissus est. De Keudell, qui interea sodalis DNVP factus erat, anno [[1924]] primo legatus Dietae Imperii electus est. [[ 28 Ianuarii]] [[1927]] in consilio ministrorum [[Gulielmus Marx|Marx]] IV [[Administer Imperii Rerum Internarum (Germania)|Administer Imperii Rerum Internarum]] factus est. Hoc magistratum ad [[12 Iunii]] [[1928]] tenuit, cum hoc consilium ministrorum dimissus est. Anno [[1929]] cum aliis legatis ut [[Ioannes Schlange-Schöningen|Ioanne Schlange-Schöningen]] factionem suam reliquit, quod eius praeses [[Alfredus Hugenberg]] foedus cum NSDAP facere in animo habebat. Novam factionem condiderunt nomine "Foedus Christianus Nationalis Agricolarum et Incolarum Ruris". Sed post electionem anni [[1930]] haec factio non iam legatos in Dietam Imperii mittere potuit. Ab anno [[1932]] ipse consilia Nazistarum ipse adiuvit et [[1 Ianuarii]] sodalis huius factionis factus est. [[4 Augusti]] [[1933]] saltuarius praeses Borussiae, [[3 Iulii]] [[1934]] omnis Germaniae factus est. Sed anno [[1937]] ab hoc magistratu se recessit. Annis [[1941]] - [[1945]] iterum praeses Pagi Königsberg fuit. [[Bellum Orbis Terrarum II|Bello Orbis Terrarum II]] finito de Keudell in Germania occidentali pro iure fugatorum e provinciis orientalibus certavit et anno [[1948]] sodalis CDU factus est. Anno [[1954]] praeses collegii fugatorum CDU electus est.
 
== Nexus externi ==
* [http://www.bundesarchiv.de/cocoon/barch/1000/z/z1960a/kap1_11/para2_52.html Curriculum vitae in pagina Tabularii Foederalis Germaniae] {{Ling|Lingua Theodisca}}
* [http://www.thepeerage.com/p4783.htm#i47827 Familia de Keudell in pagina "The Peerage"] {{Ling|Lingua Anglica{{!}}Anglice}}
 
{{Consilium Ministrorum Marx IV}}
Linea 18:
 
{{DEFAULTSORT:Keudell, Gualterus De}}
 
[[Categoria:Nati 1884]]
[[Categoria:Alumni Universitatis Regiomontii]]
[[Categoria:Alumni Universitatis Monacensis]]
[[Categoria:Alumni Universitatis Hallensis]]
[[Categoria:Participes Belliprimi Orbisbelli Terrarum Imundani]]
[[Categoria:Legati Dietae Imperii Germaniae (Res publica Vimariana)]]
[[Categoria:Administri Imperii Rerum Internarum (Germania)]]