Quantum redactiones paginae "Primum bellum mundanum" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
mNo edit summary
Linea 107:
Plus 9 miliones pugnatorum interfecti sunt. Tam multa caedes facta est propter quod novae [[technologia|artes]] nova [[arma]] et quidem exitiosiora produxerant, cum pares tutelae, mobilitatis, [[medicina]]e emendationes deessent. Primum bellum mundanum tam cruenta caede commissum est, ut quattuor tantum bella umquam gesta etiam plures occisos numerarent.<ref>{{harvnb|Willmott|2003|p=307}}</ref> Quo factum est ut variae mutationes [[societas humana|politicae]] nec non [[res novae]] in multis civitatibus belli excidio adfectis initium caperent.<ref>{{harvnb|Willmott|2003|p=307}}</ref>
 
Multas ob causas coepit bellum. Quarum una et quidem diutina fuit [[imperialismus|imperii amplificandi studium]], quod praepotentibus inerat civitatibus Europaeis: [[Imperium GermanumGermanicum|Imperio GermanoGermanico]], [[Imperium Austro-Hungaricum|Imperio Austro-Hungarico]], [[Italia]]e, [[Imperium Ottomanicum|Imperio Ottomanico]], [[Imperium Russicum|Imperio Russico]], [[Imperium Britannicum|Imperio Britannico]], [[Tertia Respublica (Francica)|Reipublicae Francicae]]. [[Caedes Archiducis Francisci Ferdinandi Austriae|Caedes die 28 Iuni 1914]] [[Archidux Franciscus Ferdinandus Austriae|Archiducis Francisci Ferdinandi]], [[heres|heredis]] [[Austria-Hungaria|Austriae-Hungariae]], a quodam [[Iugoslavismus|nationalista Iugoslavico]] [[Seraium|Seraii]] in [[Bosnia et Herzegovina]] effecta fuit proximum belli calcar. Evenit ut Austria-Hungaria [[Ultimatum Iulium|ultimatum]] contra [[Regnum Serbiae]] ediceret.<ref name="AJPT2">{{harvnb|Taylor|1998|pp=80–93}}.</ref><ref>{{harvnb|Djokic|2003|p=24}}.</ref> Nonnullis foederibus per priora decennia factis invocatis, maiores potestates intra [[unus|unum]] [[mensis|mensem]] bellum gerebant, atque per earum [[colonia]]s, certamen circa orbem terrarum mox extensum est.
 
Die [[28 Iulii]], Austria-Hungaria contra [[Excursio Serbica|Serbiam]],<ref>{{harvnb|Evans|2004|p=12}}.</ref><ref>{{harvnb|Martel|2003|p=xii ff}}.</ref> Germania contra [[Belgium]], [[Luxemburgum]], et [[Francia]]m, atque Russia contra Germaniam bellum intulerunt. Itinere Germano in [[Lutetia]]m compresso, [[Frons Occidentalis (Bellum Orbis Terrarum I)|Frons Occidentalis]] continuum proelium terendi factum est,<!--battle of attrition--> cuius [[bellum fossarum|linea fossarum]] minime usque ad 1917 commutata est. In [[Frons Orientalis (Bellum Orbis Terrarum I)|Oriente]], [[exercitus]] Russicus copias Austro-Hungaricas prospere pugnavit, sed ex [[Borussia Orientalis|Borussia Orientali]] et [[Polonia]] ab exercitu Germano reiectus est. Aperti sunt frontes additi postquam [[Imperium Ottomanicum]] anno [[1914]], Italia et [[Regnum Bulgariae|Bulgaria]] anno [[1915]], et [[Romania]] anno [[1916]] bellum susceperant. Imperium autem Russicum [[Res Novae Russicae (1917)|Martio 1917 conlapsum est]], et Russia post [[Revolutio Octobris Russica|Octobris Revolutionem]] eodem anno bellum deposuit. Post incursionem Germanam secundum frontem occidentalem anno [[1918]], Socii in serie prosperarum impetuum Germanos reppulerunt exercitus, et copiae [[Civitates Foederatae|Civitatum Foederatarum]] fossas intrare coepit. Germania, quae nunc suos [[Res Novae Germanae|homines seditiosos]] pugnabat, indutias die [[11 Novembris]] [[1918]] dedit, deinde [[Dies Indutiarum]] appellato. Socii tandem victores bellum confecerunt.