Quantum redactiones paginae "Tiberius et Gaius Gracchus" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 22 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q1541122 sunt
illustration; needs more work, but no time this morning
Linea 1:
{{Vicificanda}}
[[Fasciculus:Eugene Guillaume - the Gracchi.jpg|thumb|Tiberius et Gaius, ab Eugenio Guillaume sculpti: nunc in [[Museum Orsay|Museo Orsay]], [[Lutetia]]e]]
'''Tiberius''' et '''Gaius Sempronius Gracchus''' [[Publius Cornelius Scipio Africanus|Scipionis Africani]] ex filia nepotes erant. Horum adolescentia bonis artibus et magna omnium spe floruit. Ad egregiam quippe indolem accedebat optima educatio. Exstant [[Cornelia (mater Gracchorum)|Cornelia]]e matris epistolae, quibus apparet eos non solum in gremio matris educatos fuisse, sed etiam ab ea sermonis elegantiam hausisse. Maximum matronis ornamentum esse liberos bene institutos merito putabat sapientissima illa mulier: cum Campana matrona, apud illam hospita, ornamenta sua, quae erant illa aetate pretiosissima, ostentaret ei muliebriter, Cornelia traxit eam sermone, quousque a schola redirent liberi; quos reversos hospitae exhibens: "En haec, inquit, mea ornamenta". Nihil quidem istis adolescentibus neque a natura neque a doctrina defuit; sed ambo rempublicam, quam tueri potuissent, impie perturbare maluerunt.