Quantum redactiones paginae "Monasterium maius" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
mNo edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Marmoutier.jpg|thumb|Porta Maioris Monasterii]]'''Maius Monasterium''' (Francogallice ''Marmoutier'') vico olim Sanctae Radegundis nunc [[Turonum]] urbe [[Francia]]e situm locus ob coenobii vestigia quae ibi reperiuntur insignis est.
 
[[Martinus Turonensis|Sanctus Martinus]] hic in cellula duo milia passuum ab urbe distante oratorium fecisse dicitur. [[Sulpicius Severus]] (''Vita Sancti Martini'', 10,4) locum 'secretum et remotum' hoc modo depingit: 'Ex uno enim latere praecisa montis excelsi rupe ambiebatur, reliquam planitiem [[Liger]] fluvius reducto paululum sinu clauserat; una tantum eademque arta admodum via adiri poterat'.
 
Eremi solitudo paulo post episcopatus initium (anno 371 sive 372) condita mox in coenobium transformatum est. Monachi modo Aegyptiaco austeritatis vitae adstricti sunt; iuniores soli scribendi arte utebantur.