Quantum redactiones paginae "Megarici" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Map of Attika.png|thumb|[[Megara]] in [[Attica]] paene pari intervallo inter [[Athenae|Athenas]], [[Thebae|Thebas]], [[Corinthus|Corinthum]] distat.]]
'''Megarici''' fuerunt [[philosophia|philosophi]] [[Athenae|Athenienses]] qui, [[Euclides|Euclidem]] [[Megara|Megareum]] unum ex discipulis [[Socrates|Socratis]] plus minus secuti, [[logica]]e et [[dialectica]]e studebant. Cogitaverat enim Euclides [[Socrates|Socrati]] adsensus, [[virtus|virtutem]] in [[scientia (declarativa)|scientia]] consistere; maluerat tamen scientiam ab omni sensuali et experientiali dissolutam finibus dialecticae et logicae circumscribere. Quibus placitis addidit ex [[Eleatici]]s Unitatem esse idem ac Bonum: re vera nihil esse nisi [[forma boni|bonum]]<!--ἡ τοῦ ἀγαθοῦ ἰδέα--> illud omnia intellegibilia superans. [[Materia]]m, [[motus|motum]], auctum, defectum [[nihil]] nisi [[sensus|sensuum]] inventiones rationi purae alienas esse. "Quod est, est." [[Scientia (declarativa)|Scientiam]] ad ideas legibus cogitandi subiectas pertinere.