Quantum redactiones paginae "Erhardus Hübener" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 3 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q75971 sunt
m automaton: mutans Categoria:Alumni Universitatis Kiliae→Categoria:Alumni Universitatis Chiloniensis; mutationes minores
Linea 1:
 
'''Erhardus Fridericus Iulius''' (Theod. ''Erhard Friedrich Julius'') '''Hübener''' (natus [[4 Augusti]] [[1881]] vico ''Tacken'' (Brandenburgum), mortuus [[3 Iunii]] [[1958]] oppido ''Bad Salzuflen'' ([[Rhenania Septentrionalis-Vestfalia]])) vir publicus [[Germania]]e et sodalis primo [[DDP]], deinde [[LDPD]] fuit.
 
== Iuventus et munus ==
Pater eius pastor protestans fuit. Anno [[1901]] maturitatem adeptus est et deinde [[Kielia]]e et [[Berolinum|Berolini]] oeconomiae studebat atque anno [[1905]] doctor promotus est. Deinde mercator laborabat et [[Bellum Orbis Terrarum I|Bello Orbis Terrarum I]] dux militum interfuit. Ab anno [[1919]] in administerio [[Borussia]]e commercii minister publicus laboravit.
 
== Cursus honorum ==
Hübener, qui aber anno [[1919]] sodalis DDP erat, anno [[1922]] praepositus vicarius et anno [[1924]] praepositus (''Landeshauptmann'') provinciae Borussicae Saxoniae electus est. Hoc munere fungens terram novam foederalem Saxoniam-Anhaltinum proposuit, sed frustra. Anno [[1930]] iterum electus est, sed anno [[1933]] a [[NSDAP|Nazistis]] magistratu dimissus est.Cum inter dictaturam Nazistarum e vita publica se recessisset, post [[Bellum Orbis Terrarum II]] finitum ab auctoritatibus [[Unio Sovietica|Unionis Sovieticae]], quae hanc partem Germaniae occupaverant, iterum praepositus provinciae Saxoniae factus est. [[3 Decembris]] [[1946]] praeses ministrorum [[Saxonia-Anhaltinum|Saxoniae-Anhaltini]] novae terrae e provincia creatae electus est. Cum magistratu fungeretur, semper contra Germaniam inter victores divisam certabat, sed frustra: Neque praesides ministrorum occidentalium Zonarum neque Unio Sovietica eum hoc consilio adiuvabant. Praeterea hoc tempore nova dictatura [[SED]] in oriente parte Germaniae orta est: Multi ministri factionum liberalium et [[CDU]] a communistis dimissi sunt. Itaque Hübener [[1 Octobris]] [[1949]] se e vita publica recessit.
 
== Ultimi anni ==
Hübener nunc professor administrationis universitatis [[Salinae Saxonicae|Salinarum Saxonicarum]] factus est. Anno 1958 ad curationem iter in partem occidentalem Germaniae fecit et ibi 3 Iunii 1958 mortuus est.
 
== Nexus externi ==
* [http://www.ehst.org/?page=erhard-huebener Curriculum vitae in pagina Instituti Erhardus Hübener (lingua Theodisca)]
* [http://home.arcor.de/prignitzportal/citizen/seite_huebener_erhard.htm Curriculum vitae in pagina portae Prignitz (lingua Theodisca)]
 
{{Praesides Ministrorum Saxoniae-Anhaltini}}
 
{{DEFAULTSORT:Huebener, Erhard}}
 
[[Categoria:Nati 1881]]
[[Categoria:Alumni Universitatis KiliaeChiloniensis]]
[[Categoria:Alumni universitatum Berolinensium]]
[[Categoria:Praesides ministrorum Saxoniae-Anhaltini]]