Quantum redactiones paginae "Ecclesia Sanctae Mariae (Monemuta)" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 7 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:q1087515 sunt
m motio paginae externae (per automaton, v. Taberna)
Linea 2:
[[Fasciculus:St. Mary's Priory Church, Monmouth 2.jpg|thumb|upright=1.5|Ecclesia S. Mariae [[Monemuta]]e]]
In urbe Monemuta Wihenocus [[Coenobium Monemutense]] fundavit iuxta novam [[Ecclesia Sanctae Mariae (Monemuta)|ecclesiam suam]] intra castelli moenia positam. Charta fundationis sic legitur:
:Wihenocus de Monemue omnibus hominibus et amicis et vicinis suis, universis sanctae matris ecclesiae filiis et fidelibus, tam futuris quam praesentibus salutem. Notum sit diligentiae vestrae quod ego Wihenocus divino animatus instinctu, concilio Dei et militum et hominum meorum, id ipsum a me expostulantium, ad honorem dei et sanctae Mariae et sancti Florentii pro salute animae meae et parentum meorum, struci in castro meo de Monemue ecclesiam, eamque in perpetuam elemosinam dedi monachis [[Abbatia Sancti Florentii (Salmurium)|sancti Florentii de Salmuro]], unde evocavi monachos ad praedictum ecclesiam meam inhabitandam; et ut ibi servituri regulariter viverentdedi eis diversas possessiones, tam in agris quam in ecclesiis et decimis: videlicet, [[ecclesia Sancti Cadoci (Monemuta)|ecclesiam sancti Cadoci]] iuxta castrum meum sitam in fundo et dominio meo ubi primum monachi praefati, antequam ecclesia Monemue perficeretur, aliquandiu inhabitaverant; ecclesiam sancti Wingaloei; ecclesiam de Bochevilla; ecclesiam de Langradoc, ecclesiam de Bichenoura Walensi, ecclesiam de Westhopa, ecclesiam de Eililde-hopa cum capella de Hunteleia, ecclesiam de Tibertona, ecclesiam de Strettona cum capella de Haspertona; et tres carrucatas terrae iuxta castrum Monemue, et unam carrucatam in Lancadoc, et unam carracutam terrae in Suentona, et duas partes omnium decimationum in maneriis meis, tam de dominio meo quam de dominio militum meorum, in suis maneriis vel terris, et decimas omnium molendinorum meorum, et decimam totius census mei. Has donationes sigillo meo et praesenti scripto confirmo eius possidendas in perpetuo. Horum testes sunt [[Baderon Caradoci filius|Baderon]] frater meus ... <ref>{{Dugdale Monasticon}} [http://monasticmatrix.usc.eduorg/MatrixBooks/Dugdale/Volume4/Dugdale-Monasticon%20(Vol.%204%20Part119%20Monmouth).pdf vol. 4 p. 596]</ref>
Quae donatio paulo postea in textu [[Liber de Wintonia|Libri de Wintonia]] brevissime confirmatur.<ref>''[[Liber de Wintonia]]'' f. 180v</ref> [[Rohesia de Clare]] virum [[Baderon Guillelmi filius|Baderon Guillelmi filium]] suasit ut dona nova dederit:
:Badero de Monmuta et uxor sua Rohes, omnibus amicis, vicinis atque hominibus suis, clericis, laicis, tam posteris quam praesentibus salutem. Vestrae notum facio diligentiae me cum uxore mea ipsa etiam id ipsum impetrante, ecclesiae Sanctae Mariae de [[Monemuta]] et [[Coenobium Monemutense|inhabitantibus monachis]], videlicet Gofredo priori, Heliae, Reinaldo et eorum successoribus in perpetuum, concessisse in elemosinam decimam quam Praetor redditurus est de villa de Monmuta. Huius rei concessio facta est circa festivitatem Omnium Sanctorum in die qua michi desponsata fuit uxor mea Rohes apud Striguiliam. Donatio vero facta est in sequenti festivitate Sancti Martini apud Monemutam, super altare Sanctae Mariae, per unum cultellum. Per tres terminos reddantur hii denarii; ad festivitatem Sancti Andreae tertia pars, in ramis palmarum tertia pars, in octabis Pentecostes tertia pars. Cuius rei sunt testes [[Gualterus Gilberti filius de Clare|Galterus]] frater [[Gilbertus Gilberti filius de Clare|Gilleberti Consulis]], qui ipsa die loco Consulis uxorem meam michi dedit, et Gofredus Monemutensis prior, Odo Striguilensis prior, Comitissa [[Isabella de Bellomonte (Gilberti de Clare uxor)|Ysabel]], Robertus filius Baderonis, Iohannes filius Roberti, Thomas filius Pagani ... et plures alii.<ref>{{Monasticon}} [http://monasticmatrix.usc.eduorg/MatrixBooks/Dugdale/Volume4/Dugdale-Monasticon%20(Vol.%204%20Part119%20Monmouth).pdf vol. 4 pp. 596-597]</ref>
Ecclesia die [[18 Martii]] 1101 seu [[1102]] consecrata est, officiante [[Herveus Brito (Eliensis episcopus)|Herveo Britone]] episcopo [[Bangoria|Bangoriensi]], adstante [[Bernardus (Meneviensis episcopus)|Bernardo]] qui eo tempore regis [[Henricus I (rex Angliae)|Henrici]] capellanus meruit, mox reginae [[Matilda Scotiae|Matildae]] cancellarius, denuo episcopus [[Menevia|Menevensis]].<ref>J. Horace Round, ed., ''Calendar of Documents Preserved in France: 918-1206: Anjou: part 2'' (1899) [http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=84264 no. 1138]; cf. William Farrer, ''An outline itinerary of King Henry the First'' (Oxoniae, 1920) p. 13 [http://archive.org/details/outlineitinerary00farruoft Textus apud archive.org]</ref>