Quantum redactiones paginae "Lingua Sinensis" differant

Content deleted Content added
attestatum
No edit summary
Linea 2:
'''Lingua Sinensis Mandarinica''' ((Pinyin) Guān Huà; Sinice simplificato / translaticio) 官话 /官話 significans "publica loquela" seu "magistratuum loquela") est maxima orbis terrarum lingua quod ad numerum loquentium 845 234 000 anno 2009 datum<ref> Lewis, M. Paul (ed.), 2009. Ethnologue: Languages of the World, Sixteenth edition. Dallas, Tex.: SIL International. Online version: http://www.ethnologue.com/.</ref>. Haec lingua constat in variis dialectis qui multo inter se discrepant pronuntiatu et vocabulario.
 
Quod autem maximum distinguit dialectos Mandarinicas ab aliis linguis Sinicis est phonematis paucitas et multisyllabica verborum morphologia. Quia lingua Mandarinica paucis syllabis utitur, multi [[character]]es idem pronuntiatum habent. Quod confusio crearet, sed loquentes Mandarinici verba multisyllabica ex singulis characteribus significatu similibus creare soliti sunt, ut ambiguitates evitentur. Exemplum quod datur est 'medicus', quod in lingua Cantonensi 醫 yi1 tandum redditur, dum in lingua Mandarinica 醫生 yi1 sheng1 redditur ("medicus vitaeeruditus") et<ref>De habeturorgine utverbum singulum醫生 verbumyi1 sheng1 idemlege significans.apud
http://www.chineseetymology.org/CharacterEtymology.aspx?characterInput=%E7%94%9F
Hodie 生 varios significatus habere potest in verbis compositis sicut "vita" et "nasci", sed potest certe in verbum 醫生 melius verti in "medicus eruditus" cum ad hominem spectat.</ref>) et habetur ut singulum verbum idem significans.
 
Ex dialecto Mandarinica Pechinensi, orta est [[Lingua Mandarinica normalis]], late ut nationalis seu communis [[Lingua Sinensis|Sinarum lingua]] agnita, quae per orbem terrarum ut lingua Sinensis docta est. In [[Res Publica Popularis Sinarum|continente Sinensi]], [[Honcongum|Honcongi]], [[Macaum|Macai]] plerumque appellatur Putonghua ((Pinyin) Pǔtōnghuà; (Sinice simplificato / translaticio) 普通话 /普通話), quod ad litteram significat "universalem communicationis loquelam". Etiam praecipue in [[Taivania]], et interdum in continente et Honcongi, appellatur guoyu ((Pinyin) Guóyǔ; Sinice simplificato / translaticio) 国语 / 國語) quod ad litteram significat "nationalem linguam" seu "regni linguam". At usque lingua normalis Mandarinica discrepat in pronuntiatu et vocabulario per territorium Sinense: quia lingua Mandarinica normalis in continente extra Pechinum et in Taivania docta et adhibita multo discrepat a lingua Mandarinica Pechini adhibita.