Quantum redactiones paginae "Aeolus" differant

Content deleted Content added
Nova dispositio
No edit summary
Linea 36:
 
== Aeolus Euripideus ==
In Aeoli cum suis beatitate apud Homerum narrata unum inerat quod [[Euripides]], tragicus [[saeculum 5 a.C.n.|saeculi V a.C.n.]], vix potuit quin graviter ferret, id est: Aeoli liberorum incesta vitae consuetudo. [[Incestum|Matrimonia incestuosa]], quamquam sine dubio in seclusis insulis inveniebantur, in vita urbana aliquid prodigiosi videbantur.<ref>[[Plato]] (in ''[[Leges (Plato)|Legibus]]'' 8.838c) Macareum adducit exemplum hominis flagitiosi.</ref> Itaque Euripides, ut suam aequaliumque suorum de incesto opinionem diceret,'' [[Aeolus (Euripides)|Aeolum]]'' tragoediam annis 420 a.C.n. docuit, in qua in postscaenium beatitatis vitae familiaris Aeoli penetravit eo quidem consilio, ut, quid quasi post siparium actum sit, revelaret. Quae tragoedia solum 25 fere fragmentis servata est, sed sunt textus, quibus fabulae argumentum summatim restitui potest.<ref>Jäkel (1979).</ref> Apud Homerum Aeolus ipse in matrimonium liberos suos dederat, apud Euripidem autem de incestuosis inter filios et filias amoribus agitur. Euripides de minimo natu filiorum Macareo et de minima filiarum Canace ita narrat. Macareus amore Canaces captus hanc ad stuprum adlicit. Quo facto Canace gravida fit, sed Aeolum patrem graviditatem celat. Deinde Canace infantem ex se parit nutrice adiuvante, sed patri se aegrotare dicit. Macareus autem rem difficillimam sarcire conatus Aeolo persuadet statuat, ut filii suam quisque sororem in matrimonium ducant. De quo Aeolus adsensus imperat, ut, quae soror cuique fratri obtingat uxor, sorte ducatur. Quod longe secus est ac cogitaverat Macareus, nam Canace sorte ducta alii cuidam fratrum evenit uxor. Quae cum ita sint, valetudo Canaces patefit Aeolo, qui filiae suae ensem mittit. Canace in se adigit ensem. Interea autem Macareus ira Aeoli placata iam in Canaces cubiculum currit de prospero eventu narraturus. Ubi cruentam vidit Canacen, mortem sibi consciscit.
 
[[Fasciculus:François Boucher - Kimbell 'Juno Asking Aeolus to Release the Winds'.jpg|thumb|left|210px|Iuno Aeolum, ut procellam effundat, rogat. Pictura a [[Franciscus Boucher|Francisco Boucher]] anno 1769 facta. ([[Kimbell Art Museum]])]]