Quantum redactiones paginae "Aeolus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Nova dispositio
Linea 1:
{{Videdis|Aeolus (discretiva)}}
[[Fasciculus:Isaac Moillon - Éole donnant les vents à Ulysse.jpg|thumb|250px|Aeolus utrem ventorum Ulixi donat. (Pictura ab [[Isaac Moillon|Isaaco Moillon]] facta.)]]
'''Aeolus''' ([[Graece]] {{Polytonic|Αἴολος}}) est [[mythologia Graeca|mythologiae Graecae]] et [[mythologia Romana|Romanae]] persona vim ventorum repraesentans, ut ex [[paretymologia]] [[Homerus|Homerica]] apparet. Constat enim Homerum eosve cantores, quibus usus est auctoribus, credidisse ''Aeolum'' ad vocabula q.s. {{Polytonic|αἰόλος}} 'velox; coruscus', {{Polytonic|αἰόλλειν}} 'velociter huc illuc moveremoveri, micare', {{Polytonic|ἀέλλα}} 'turbo' referri.<ref>Dyer (1964: 127-129).</ref> Aeolus ille, de quo Homerus in ''[[Odyssea]]'' canit, cum aliis personis eiusdem nominis apud auctores praesertim [[Hellenismus|Hellenisticos]] ita confusus est, ut postremo, qui Aeolus cuiusque filius aut pater fuerit, enodari non posset, quamquam hoc enodandi opus a [[Diodorus Siculus|Diodoro Siculo]] audacter susceptum est in ''[[Bibliotheca historica (Diodorus)|Bibliotheca historica]]''. Nos quidem rationem genealogicam Diodori non sequemur, sed potius hunc primum Aeolum tractabimus leviter tantum aliorum vitas degustaturi.
 
== Aeolus HippotadesHomericus ==
[[Ulixes]] initio decimi ''Odysseae'' carminis narrat, quo modo cum grege suo ad litus Aeoliae<ref>Sunt qui (ut Phillips 1956) Aeoliam credant eandem esse ac [[Lipara]]m hodiernam. Non omnes in hac opinione consentiunt.</ref> adpulsus hospitaliter acceptus sit ab Aeolo Hippotade cum familia sua beatam et placidam vitam agenti.
 
{| border="0" cellpadding="0" style="border-collapse:collapse; background:white; font-size:95%"
Linea 35:
Hic Aeolus, mortalis e mortali natus sed dis immortalibus carus (''Od.'' 10.2 {{Polytonic|φίλος ἀθανάτοισι θεοῖσι}}) ab [[Iuppiter|Iove]] factus promus ventorum (21 {{Polytonic|ταμίης ἀνέμων}}), qui ventos conlectos mansuefaceret et dispensaret. Ulixes totum mensem hospitio Aeoli usus est. Cum in eo esset, ut rursus vela ventis daret, Aeolus ei dedit utrem ex pelle bovis novennis factum (19 {{Polytonic|ἀσκὸν βόος ἐννεώροιο}}), in quem ventorum incluserat cursus. Secundo deinde [[Zephyrus|Zephyro]] naves iam Ithacae appropinquabant, cum Ulixe dormiente nautae, credentes aurum et argentum ab Aeolo donatum esse, ligamentis solutis utre aperto procellam missam fecerunt, cuius vi rursus ad Aeoliam iactati sunt. Aeolus autem, opem ne ferret, recusavit, arbitratus sibi non esse fas virum tam odiosum dis sustentare.
 
== Aeolus Euripideus ==
In Aeoli cum suis beatitate apud Homerum narrata unum inerat quod [[Euripides]], tragicus [[saeculum 5 a.C.n.|saeculi V a.C.n.]], vix potuit quin graviter ferret, id est: Aeoli liberorum incesta vitae consuetudo. [[Incestum|Matrimonia incestuosa]], quamquam sine dubio in seclusis insulis inveniebantur, in vita urbana aliquid prodigiosi videbantur. Itaque Euripides, ut suam aequaliumque suorum de incesto opinionem diceret,'' [[Aeolus (Euripides)|Aeolum]]'' tragoediam annis 420 a.C.n. docuit, in qua in postscaenium beatitatis vitae familiaris Aeoli penetravit eo quidem consilio, ut, quid quasi post siparium actum sit, revelaret. Quae tragoedia solum 25 fere fragmentis servata est, sed sunt textus, quibus fabulae argumentum summatim restitui potest.<ref>Jäkel (1979).</ref> Apud Homerum Aeolus ipse in matrimonium liberos suos dederat, apud Euripidem autem de incestuosis inter filios et filias amoribus agitur. Euripides de minimo natu filiorum Macareo et de minima filiarum Canace ita narrat. Macareus amore Canaces captus hanc ad stuprum adlicit. Quo facto Canace gravida fit, sed Aeolum patrem graviditatem celat. Deinde Canace infantem ex se parit nutrice adiuvante, sed patri se aegrotare dicit. Macareus autem rem difficillimam sarcire conatus Aeolo persuadet statuat, ut filii suam quisque sororem in matrimonium ducant. De quo Aeolus adsensus imperat, ut, quae soror cuique fratri obtingat uxor, sorte ducatur. Quod longe secus est ac cogitaverat Macareus, nam Canace sorte ducta alii cuidam fratrum evenit uxor. Quae cum ita sint, valetudo Canaces patefit Aeolo, qui filiae suae ensem mittit. Canace in se adigit ensem. Interea autem Macareus ira Aeoli placata iam in Canaces cubiculum currit de prospero eventu narraturus. Ubi cruentam vidit Canacen, mortem sibi consciscit.
 
Line 41 ⟶ 42:
[[Publius Ovidius Naso|Ovidius]] in ''[[Heroides|Heroidibus]]''<ref>''Her.'' 11.</ref> Euripide usus auctore, tametsi vero ipse aliquas res adfinxit, Canacen facit epistulam scripsisse, qua Macareo vale diceret. Qua in epistula Canace culpam stupri etiam paulum in se ipsam transfert: ''ipsa quoque incalui''.<ref>''Her.'' 11.25</ref> Constat hanc confessiunculam ab Ovidio ipso esse fictam,<ref>Casali (1998: 701).</ref> nam ceteri auctores innocentiam Canaces efferunt.<ref>De hac re vide: Jacobson (1974: 162-163); Labate (1977: 589-590); Jäkel (1979: 101-102).</ref>
 
== Aeolus Vergilianus ==
Fabula Aeoli aucta est progressionibus factis ab auctoribus summo artificio praeditis. Unum filum fabulae ab Homero per Euripidem ad Ovidium ducit; aliud ab Homero ad [[Publius Vergilius Maro|Vergilium]], qui contra Aeolum ponit [[Neptunus|Neptunum]]. Loco quam celeberrimo a permultis philologis tractato<ref>[[Vergilius|Verg.]] ''[[Aeneis|Aen.]]'' 1.50-156.</ref> Vergilius de procella ab Aeolo effusa narrat, quae classem [[Aeneas|Aeneae]] disiecit. Capta enim [[Troia]] Aeneas ad Italiam versus navigabat, cum [[Iuno]] inimica Troianis Aeolum rogavit, ut procellam commoveret, qua Aeneas, quominus ad terram Italiae applicaret, impediretur.<ref>Cf. [[Vergilius|Verg.]] ''[[Aeneis|Aen.]]'' 1.65-75.</ref> Aeolo, si hoc fecerit, [[Deiopea]]m nympham in conubium se daturam pollicita est. Itaque Aeolus missos e carcere suo fecit ventos, qui naves Aeneae graviter vexarent. Hoc viso Neptunus motos composuit fluctus, iratus Aeolo, quod fines imperii sui transgressus nefarie mare usurparet.
 
Apud Homerum Aeolus pater familias lepida auctoritate esse videtur. Apud Vergilium autem Aeolus exstitit rex absolutus (versus 52, 62, 137), qui sceptra tenet (v. 57, 78) atque in aula regia sedet (v. 140). Quae descriptio Aeoli talis erat, quae [[Roma antiqua|Romanorum]] inveterata praeiudicia animorumque quasi praecultos habitus ad regnum regiamque potestatem aleret.<ref>Pomathios (1987: 276).</ref> Praeterea Aeolus non solum rex sed tyrannus, qui subiectos suos indignantes (v. 55) "imperio premit ac vinclis et carcere frenat" (v. 54).<ref>Sandin (2000: 190).</ref> Neptuno autem Vergilius numquam regis titulum adscribere videtur. Immo, nullo titulo publico ornatus Neptunus exstitit exemplar et symbolum principis optimi, qui pietate et auctoritate "regit dictis animos et pectora mulcet" (v. 153).<ref>Pomathios (1987: 276).</ref> Constat Neptunum hoc loco ad [[Augustus (imperator)|Augustum]] referri, cum Aeolus ad [[Marcus Antonius|Antonium]] referri videatur.<ref>De hoc Pär Sandin (2000) pertractate argumentatur.</ref>
 
 
== Notae ==