Quantum redactiones paginae "Aeolus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 38:
 
[[Publius Ovidius Naso|Ovidius]] in ''[[Heroides|Heroidibus]]''<ref>''Her.'' 11.</ref> Euripide usus auctore, tametsi vero ipse aliquas res adfinxit, Canacen facit epistulam scripsisse, qua Macareo vale diceret. Qua in epistula Canace culpam stupri etiam paulum in se ipsam transfert: ''ipsa quoque incalui''.<ref>''Her.'' 11.25</ref> Constat hanc confessiunculam ab Ovidio ipso esse fictam,<ref>Casali (1998: 701).</ref> nam ceteri auctores innocentiam Canaces efferunt.<ref>De hac re vide: Jacobson (1974: 162-163); Labate (1977: 589-590); Jäkel (1979: 101-102).</ref>
 
Fabula Aeoli aucta est progressionibus factis ab auctoribus summo artificio praeditis. Unum filum fabulae ab Homero per Euripidem ad Ovidium ducit; aliud ab Homero ad [[Publius Vergilius Maro|Vergilium]], qui contra Aeolum ponit [[Neptunus|Neptunum]]. Loco quam celeberrimo a permultis philologis tractato<ref>[[Vergilius|Verg.]] ''[[Aeneis|Aen.]]'' 1.50-156.</ref> Vergilius de procella ab Aeolo effusa narrat, quae classem [[Aeneas|Aeneae]] disiecit. Capta enim [[Troia]] Aeneas ad Italiam versus navigabat, cum [[Iuno]] inimica Troianis Aeolum rogavit, ut procellam commoveret, qua Aeneas, quominus ad terram Italiae applicaret, impediretur.<ref>Cf. [[Vergilius|Verg.]] ''[[Aeneis|Aen.]]'' 1.65-75.</ref>
 
 
{{Pars vicificanda}}
Aeolus Graecus deus ventos filiusque Neptunus et Helenae est. Vibus Datis a Junoni, regina omni dei, detinet ventum suum in maxima antra in insulam Aeola. Aeolus habuit sex filios et sex filias, qui in matrimonium ducere. Maximi filii quattuor aeoli exsistebant ventos movenda. auster et septentrio et vesper et eurus erant. In Aeneide, cum Juno persuasit Aeolum, tollet ventos ut naves devastarentur. Juno voluit ei Romam non instituere. Juno fecit hunc offerenti et Deiopea, quae pluchra nympha est, et eturnum matrimonium. Aeneas constandus sustulit suum ventum. Hoc audito Neptuno, Deo maris, imperavit ventos ne moverent marem suum iterum. Proinde dicere Aeolum.
 
== Notae ==