Quantum redactiones paginae "Aeolus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
{{Videdis|Aeolus (discretiva)}}
[[Fasciculus:Aeolus1.jpg|thumb|Aeolus]]
'''Aeolus''' ([[Graece]] {{Polytonic|Αἴολος}}) est [[mythologia Graeca|mythologiae Graecae]] et [[mythologia Romana|Romanae]] persona vim ventorum repraesentans, ut ex [[paretymologia]] [[Homerus|Homerica]] apparet. Constat enim Homerum eosve cantores, quibus usus est auctoribus, credidisse ''Aeolum'' ad vocabula q.s. {{Polytonic|αἰόλος}} 'velox; coruscus', {{Polytonic|αἰόλλειν}} 'velociter huc illuc movere, micare', {{Polytonic|ἀέλλα}} 'turbo' referri.<ref>Dyer (1964: 127-129).</ref> Aeolus ille, de quo Homerus in ''[[Odyssea]]'' canit, cum aliis personis eiusdem nominis apud auctores praesertim [[Hellenismus|Hellenisticos]] ita confusus est, ut postremo, qui Aeolus cuiusque filius aut pater fuerit, enodari non posset, quamquam hoc enodandi opus a [[Diodorus Siculus|Diodoro Siculo]] audacter susceptum est in ''[[Bibliotheca historica (Diodorus)|Bibliotheca historica]]''. Nos quidem rationem genealogicam Diodori non sequemur, sed potius hunc primum Aeolum tractabimus leviter tantum aliorum vitas degustaturi.
 
== Aeolus Hippotades ==
[[Ulixes]] initio decimi ''Odysseae'' carminis narrat, quo modo cum nautis suis ad litus Aeoliae<ref>Sunt qui (ut Phillips 1956) Aeoliam credant eandem esse ac [[Lipara]]m hodiernam. Non omnes in hac opinione consentiunt.</ref> adpulsus hospitaliter acceptus sit ab Aeolo cum familia sua beatam et placidam vitam agenti.
 
{| border="0" cellpadding="0" style="border-collapse:collapse; background:white; font-size:95%"
Linea 34:
 
Hic Aeolus, mortalis e mortali natus sed dis immortalibus carus (''Od.'' 10.2 {{Polytonic|φίλος ἀθανάτοισι θεοῖσι}}) ab [[Iuppiter|Iove]] factus promus ventorum (21 {{Polytonic|ταμίης ἀνέμων}}), qui ventos conlectos mansuefaceret et dispensaret. Ulixes totum mensem hospitio Aeoli usus est. Cum in eo esset, ut rursus vela ventis daret, Aeolus ei dedit utrem ex pelle bovis novennis factum (19 {{Polytonic|ἀσκὸν βόος ἐννεώροιο}}), in quem ventorum incluserat cursus. Secundo deinde [[Zephyrus|Zephyro]] naves iam Ithacae appropinquabant, cum Ulixe dormiente nautae, credentes aurum et argentum ab Aeolo donatum esse, ligamentis solutis utre aperto procellam missam fecerunt, cuius vi rursus ad Aeoliam iactati sunt. Aeolus autem, opem ne ferret, recusavit, arbitratus sibi non esse fas virum tam odiosum dis sustentare.
 
In Aeoli cum suis beatitate apud Homerum narrata unum inerat quod [[Euripides]], tragicus [[saeculum 5 a.C.n.|saeculi V a.C.n.]], vix potuit quin graviter ferret, id est: Aeoli liberorum incesta vitae consuetudo. [[Incestum|Matrimonia incestuosa]], quamquam sine dubio in seclusis insulis inveniebantur, in vita urbana aliquid prodigiosi videbantur. Itaque Euripides, ut suam aequaliumque suorum de incesto opinionem diceret,'' [[Aeolus (Euripides)|Aeolum]]'' tragoediam annis 420 a.C.n. docuit, in qua in postscaenium beatitatis vitae familiaris Aeoli penetravit eo quidem consilio, ut, quid quasi post siparium actum sit, revelaret. Quae tragoedia solum 25 fere fragmentis servata est, sed sunt textus, quibus fabulae argumentum summatim restitui potest.<ref>Jäkel (1979).</ref>
 
 
Line 45 ⟶ 47:
== Bibliographia ==
* Dyer, Robert R. (1964) On describing some Homeric Glosses. ''Glossa'' 42: 121–131.
* Jäkel, Siegfried (1979) The Aiolos of Euripides. Grazer Beiträge 8, 101-118.
* Phillips, E.D. (1956) The isle of Aeolus. ''Antiquity'' 30: 203–208.
 
{{myth-stipula}}
 
[[Categoria:Dei caeli]]