Quantum redactiones paginae "Constantia (imperatrix)" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 7 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:q437472 sunt
m automaton: addens categoriam Mulieres; mutationes minores
 
Linea 1:
'''Flavia Maxima Faustina Constantia''' (nata anno [[362]], mortua [[383]]) imperatrix [[Imperium Romanum|Romana]] erat.
 
== Familia ==
Constantia filia imperatoris [[Constantius II|Constantii II]] et [[Faustina (imperatrix)|Faustinae]], eius uxoris tertiae, fuit. Connubium eorum initio anni [[361]] erat. Faustina gravida Constantius die [[3 Novembris]] 361 mortuus est et filia Constantia post patris exitu nata est<ref>[[Ammianus Marcellinus]], Res gestae, XXI 15,6</ref>. De Faustinae maiores nihil notum est.
 
== Vita ==
Anno [[365]]/[[366]] [[Procopius]] usurpator [[Procopius]] Faustinam et Constantiam puellam incolis [[Constantinopolis]] demonstravit, ut appareat imperator legitimus<ref>Op.cit., XXVI 7,10</ref>. Anno [[374]] XII vel XIII annos nata [[Gratianus|Gratiano]] Augusto missa est, ut ei nuberet et gentem [[Constantinus I|Constantini I]] cum dynastia [[Valentinianus I|Valentiniani I]] consociaret. In itinere apud [[Sirmium]] paene a [[Quadi]]s, qui incursionem in Pannoniam faciebant, capta est<ref>Ammianus Marcellinus, op.cit., XXIX 6,7</ref>. Gratiano postea filium ignoti nominis peperit. Initio anni [[383]] mortua est et Constantinopolis in Ecclesia Apostolorum sepulta est<ref>Dietmar Kienast, Römische Kaisertabelle, Darmstadii 1999, p. 334</ref>.
 
== Notae ==
<div class="references-small"><references /></div>
 
{{Lifetime|saeculo 4|383}}
 
[[Categoria:Uxores imperatorum Romanorum]]
[[Categoria:Mulieres]]