Quantum redactiones paginae "Antonia Caenis" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 8 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:q291216 sunt
m automaton: addens categoriam Mulieres; mutationes minores
Linea 2:
'''Antonia Caenis''' (nata ignoto anno, mortua anno [[73]] aut [[74]] [[Roma]]e) [[libertus|liberta]] [[Antonia minor|Antoniae minoris]] et amata [[Vespasianus|Vespasiani]] imperatoris erat.
 
== Vita ==
Caenis serva et secretaria [[Antonia maior|Antoniae maioris]] fuit, matris [[Claudius (imperator)|Claudii]] imperatoris Romani. Anno [[31]] Antonia ei litteras dictavit, quibus [[Praefectus praetorio]] [[Lucius Aelius Seianus]] ad supplicium damnaretur<ref>[[Cassius Dio]], LXV 14,2</ref>. Postea manumissa est et ad aulam Claudii imperatoris multa potuit. Ibi et Vespasianum cognovit et ei favebat. Postquam uxor Vespasiani [[Flavia Domitilla]] mortua est et ipse Vespasianus imperator factus est, Caenis ut uxor cum eo vixit<ref>[[Suetonius]], ''Divus Vespasianus'' 3</ref>, sed propter natum ignobilem ei nubere non possit. Caenis proximis annis a senatoribus pecuniis maximis accepit, ut magistratus et officia ab imperatore acciperent<ref>loco citato</ref>. Quo modo et ipsa magnam fortunam adepta est: In Villa in ''Via Nomentana'' Romae vixit et nunc ipsa servos possidebat. In inscriptione ibi reperta a servis ''Optima Patrona'' nominata est<ref>[http://oracle-vm.ku-eichstaett.de:8888/epigr/epieinzel_de?p_belegstelle=CIL+06%2C+12037&r_sortierung=Belegstelle CIL VI 12037]</ref>. Vespasiani filius [[Domitianus]] autem eam despiciebat<ref>Suetonius, ''Domitianus'' 12,3</ref>. Anno 73 aut 74 mortua est.
 
== Fontes ==
* Barbara Levick, Vespasianus, Londinii 1999, pp. 102, 182, 196
* Pat Southern, Domitian, Tragic Tyrant, Londinii 1997, pp. 4 et 10
 
== Mythistoria ==
* [[Lindsey Davis]] anno [[1998]] [[mythistoria]]m de Caeni sub titulo ''The Course of Honour'' (Lat. ''Cursus honorum'') composuit.
 
== Notae ==
<div class="references-small"><references /></div>
 
{{Lifetime|saeculo 1|74|Caenis, Antonia}}
 
[[Categoria:Amantes ducum civitatum]]
[[Categoria:Liberti]]
[[Categoria:Romanae]]
[[Categoria:Vespasianus]]
[[Categoria:Mulieres]]