Quantum redactiones paginae "Marcus Bassaeus Rufus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 3:
Omnem [[Ordo equester|cursum honorum equestrem]] eximiae virtutis causa splendide percucurrit : nam primo bis [[Centurio|centurio]] [[primipilus]] fuit, ac postea deinceps [[Tribunus militum|tribunus]] quintae [[Cohors (divisio exercitus Romani)|cohortis]] [[Vigil|vigilum]], [[Tribunus militum|tribunus]] [[Cohors (divisio exercitus Romani)|cohortis]] decimae urbanae, tribunus cuiusdam cohortis praetoriae, procurator Asturiae et Gallaeciae, procurator [[Noricum|regni Norici]], procurator Belgicae et duarum Germaniarum, ac tandem Romam regressus procurator a rationibus et praefectus [[Vigil|vigilum]].
 
Anno [[168]] [[praefectus Aegypti]] factus est ; anno nondum finito tamen, mortuo ex peste praefecto praetorio [[Furius Victorinus|Furio Victorino]], in eius locum Romam revocatus est. Expeditioni adversus [[Sarmatae|Sarmatas]] Germanosque usque ad annum [[175]] interfuit. In quo bello ob eximiam virtutem ab imperatoribus [[Marcus Aurelius|Marco Aurelio]] et [[Commodus|Commodo]] filio eius, coronacoronis, hastis puris aliisque donis militaribus donatus est, necnon ornamentis consularibus. Isdem imperatoribus suadentibus [[Senatus Romanus|senatus]] ei tres statuas honorificas Romae decrevit, in [[Forum Traiani|Foro Traiani]], in templo [[Mars Ultor|Martis Ultoris]] atque in templo [[Antoninus Pius|divi Antonini Pii]].
==Fontes==
CIL VI,1599[http://oracle-vm.ku-eichstaett.de:8888/epigr/epigraphik_de Textus : In honorem Marci Bassaei...] (ad verbum "Beleg" imprime "CIL 06, 01599")