Quantum redactiones paginae "Castra carceralia" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
[[Imago:Birkenau gate.JPG|300px|thumb|CCC Ausvicianorum porta, qua ad recentiorem castrorum partem aditus est. Quae pars ''campus betularum'' vel Germanice ''Birkenau'' appellata est.]]
[[Image:Arbeit-auschwitz04.jpg|thumb|300px|In titulis supra portis nonnullorum castrorum haec verba per ''ironiam'' inscripta erant: ''[[Arbeit macht frei]]''. Quae Latine ad verbum sic convertenda sunt: ''labor facit liberum'' quasi ''labor liberabit''. Hac in imagine porta videri potest, qua in vetustiorem partem castrorum Ausvicianorum intras. Hoc imaginis aedificium pars castrorum fuit quae iam aetate [[Franciscus Iosephus I|Francisci Iosephi eius nominis primi]] aedificata erant.]]
[[Image:Gate KZ Buchenwald.jpg|thumb|300px|In castris ad [[VimariaVimarium]]m positis nomine ''Fagorum Silva'' vulgo ''Buchenwald'' titulus fuit ''Jedem das Seine'', quo redditur Germanice Latinum illud ''suum cuique''.]]
'''Castris ad captivos concludendos''' positis vel breviter ''CCC'' in custodia tenentur, qui nullius sceleris damnati aut accusati sunt, propter originem suam aut propter fidem suam aut quod aliter de re publica sentiunt quam penes quos summa potestas est.