Quantum redactiones paginae "Britannia Maior" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 2 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:q23666 sunt
Linea 11:
Dux Romanus [[C. Iulius Caesar]] [[Oceanus Britannicus|Oceanum Britannicum]] ad Britanniam anno [[55 a.C.n.]] primum transivit, fortasse quod eam perspeculari voluit; posteriore anno, Britanniam invasit. Eius exercitus copias Britannicas sub imperio [[Cassivellaunus|Cassivellauni]] superavit, totam vero Britanniam inopia copiarum vincere non potuit. Caesar itaque in [[Gallia]]m rediit, postquam Britanni iuraverunt se pollicitos esse Romam obsequi.
 
Inter annos 55 a.C.n. et [[43]] p.C.n., civitates Romani nonnullas res discebant de Britannia et de nationibus "feris"; militibus Romanis a Britannnia reversis, commercium inter Britannos et cives Romanos Galliam habitantes gerebatur. Anno [[16 a.C.n.]], Augustus pactum commercii cum civitate [[Atrebates (Britannia)|Atrebatum]] ad partes meridionales Britanniae sita icit.
 
Fere unum saeculum Britannia libera remansit, et cum Romanis in Gallia large mercaturas faciebat. Anno autem 43 p.C.n., [[Claudius|Claudio]] imperatore, Romani Britanniam devincere constituerunt. Claudius gloriam bellicam adipisci voluit, id quod primum apud Britannos effecit. [[Suetonius]] scripsit Claudium voluisse "gloriam triumphi idonei." Milites voluerunt feros barbaros videre. Trinobantes, tunc Britannorum gens potentissima, in "duum dierum proelio" a praetore [[Vespasianus|Vespasiano]] et legato [[Aulus Plautius|Aulo Plautio]] victi sunt. Quattuor legiones, ducibus Plautio Claudioque ipso, apud [[Rutupiae|Rutupias]] (hic hodie oppidum nomine ''Richborough'' situm est) egressi sunt cum auxiliaribus: