Quantum redactiones paginae "Berolina" differant

12 octeti amoti ,  6 years ago
m
fontem repperi
m
m (fontem repperi)
 
'''Berolina''' {{victio|Berolina|ae|fem}} in artibus [[Neoclassicismus|neoclassicis]] est dea protectrix urbis [[Berolinum|Berolini]].<ref>Secundum [[:de:Berolina|vicipaediam Theodiscam]] Berolina est etiam nomen neolatinum urbis.</ref> Berolinam primus invenit, si sic licet loqui, sculptor [[Hugo Hagen]] qui post effigiem collegae sui [[Iohannis Gottfried Schadow]], anno [[1869]] factam, posuit parvam Berolinam nudam quae mamillas verecunde tegit.
 
Hanc deam neoclassicam recreavit imperator [[Gulielmus I (Imperator Germaniae)|Gulielmus I]] qui anno [[1871]] de [[Francia]] debellata triumphavit et in foro ''Belle-Alliance-Platz'' (hodie ''Mehringplatz'') statuam Berolinae erexit. Berolinam denuo creavit sculptor [[Aemilius Hundrieser]] qui anno [[1889]] statuam deae gypso expressam fecit (figuram pinguiculam [[Anna Sasse|Annae Sasse]] fingens) pro feriis receptionis regis Italiae [[Humbertus I (rex Italiae)|Humberti I]]. Statua aënea, ab opere Hundrieseri refecta, in [[Forum AlexandrinumAlexandri|foro AlexandrinoAlexandri]] (''Alexanderplatz'') posita anno [[1944]] eruta est.
 
[[Fasciculus:Berlin Alexanderplatz Berolina.jpg|thumb|left|Berolina aënea in [[Forum AlexandrinumAlexandri|foro AlexandrinoAlexandri]]]]
== Notae ==
<div class="references-small"><references/></div>
*[http://berolina-standbild.de/Dokumente/WerBerolinaNeu.htm De Berolina]
*[http://www.berlingeschichte.de/lexikon/Mitte/b/Berolina.htm De Berolina]
*[http://www.morgenpost.de/content/2002/07/05/bezirke/532376.html De statua in foro AlexandrinoAlexandri]
 
[[Categoria:Mythologia neoclassica]]