Quantum redactiones paginae "Ioannes Hildebrandus Withofius" differant

Content deleted Content added
m adding probable source
No edit summary
Linea 52:
Quando autem publico loco dicendum erat, tum copiae rerum & concinnitati orationis tantum addebat decus oris, eamque vultus & nutuum ad res dicendas commensurationem, ut non audire modo sed prope videre quae animo conceperat, liceret. Perorabat autem saepius, quoties scilicet secundum academiae nostrae instituta publicus quidam sive lugubris sive laetus etiam dies festus agitandus, aut magistratus academicus mutandus, fasciumque translatio aut ejusmodi occasio alia celebranda esset, expeditus enim materiam tempori aptam semper praesto habebat, quam non soluto tantum & nudo sermone illustrabat, sed elegantissimo fere semper ligatae orationis argumento finiebat.
 
Nemo nostrum est, nec ullus eruditorum inprimis apud Batavos est, qui nesciat quam promptus & alacer quam felix imo fere quam audax fuerit in carminis, [[lingua latina|latini]] praecipue, tum etiam [[Lingua Graeca|graeci]] & [[Lingua GermanicaTheodisca|germanici]] recitatione, qua quidem in re si quem aequalem, superiorem non habuit, & si recte negavit olim [[Democritus]] esse posse sine furore poetam, id nostri vatis exemplo confirmari videbatur, qui frequentissima poetarum non modo veterum sed etiam recentiorum, quippe vix aliquis celebrior carminis autor est, quem ejus bibliotheca non contineret, ita se in adstrictum genus dicendi immerserat, ut in Withofio omnia modus & tonus essent, & quasi inflammato, quoties publice loquebatur, quando quid laudandum aut vituperandum, aut in suos & in amicos pietatis demonstratio facienda, aut viri memoria celebranda esset, mox ingens vis versuum, & eorum quidem minime planorum, sed quibus divinus impetus exprimeretur ex labris non praemeditatis instar fluminis scaturiret, nec interesset quod genus carminis sequeretur, sive pede rectus sive claudus iret, ita tamen ut Euripidaeum & [[Quintus Horatius Flaccus|Horatianum]] odae metrum prae reliquis praedilectione quadam coluisse videatur.
 
Praecipuus autem doctrinae Withofianae campus [[historia]] fuit, non modo antiqua, cujus angustias claritas & perspicuitas autorum compensat, sed inprimis medii, ut vocant aevi, cujus divitias scribentium ejus aetatis paucitas & barbaries obscurat, uti etiam recentioris. Possidebat autem miram sagacitatem in colligendis & combinandis etiam minimis hinc inde sparsis factorum fragmentis, ut ex illis aliquod integrum & coharrens sive verissimum sive probabile tamen concinnaret systema, cujus scientiae insignia & multo cum plausu accepta specimina dedit, nec dubito plura ex posthumis manu ejus exaratis chartis edi posse. Legebat autem fontes ipsos eumque qui quid primus scripsisset, prae sequacibus omnibus in indagando sensu veri & enodandis dubitationibus, audire amabat, neque politicam modo, id est de populorum & rerum publicarum magnis per bella & migrationes aut pacta factis conversionibus historiam, sed inprimis [[Ecclesia|ecclesiasticam]] excolebat, utriusque populi divini fata & doctrinas & gesta prudenti moderatione ponderans, prae reliquis etiam in litteraria & philosophica autorum & factorum cognitione exercitatissimum alter aliquis Morhofius erat. Quo in opere id imprimis laude dignum existimo, quod eas res de quibus liquebat, & quae per majorum industriam luce jam sufficienti donatae essent, auditoribus quidem, quae muneris ejus ratio erat, clare proponeret, privatam vero diligentiam in novis quasi prospectibus aperiendis, & in messe nondum tacta facienda locaret. Biographias eruditorum, & inprimis eorum qui veris beneficiis gentem humanam affecerunt, neque tamen publicis monumentis satis pro merito celebrati essent, aut quorum obscuriori memoriae ne tandem oblivioni traderetur, metuebat, maximis curis colere solitus fuit, pluriumque dignissimorum virorum umbras reduxit, ut novis coloribus & nova luce splendentes in orbe reviviscerent.