Quantum redactiones paginae "Decrementum" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 19 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:q611217 sunt
m +
Linea 1:
'''''Decrementum''''' est [[vocabulum]] a multis, qui [[Capitalismus|capitalismo]] ac [[Consumismus|consumismo]] adversantur, adhibitum, quo optio proponitur [[Societas humana|socialis]] atque [[Oeconomia|oeconomica]], per quam [[iustitia socialis]], quam plurimorum beatitas, [[Oecologia|orbis terrarum integritatis naturalis conservatio]], vitae tranquillitas, amicitiae et propinquitatis necessitudines artiumque cultus incremento oeconomico, id est productioni et consumptioni, praeferantur, quod non nisi acceptione decrementi alicuius eiusdem generis fieri potest.
 
Decrementi astipulatorum opiniones diverse reprehenduntur et quod decrementum re vera [[recessio oeconomica]] sit et bonorum adfluentiae officiat, et quod in terris indigentioribus e contrario incremento oeconomico sit opus ut [[paupertas]] minuatur, et quod incrementum oeconomicum non sit noxium nisi forte inaequalitates pecuniariae accedant, et quod [[technologia]] progrediens nocivis incrementi oeconomici exitibus per se ipsa mederi possit, et quod [[Commercium|mercatura]] libera regulisque externis expedita rerum naturalium consumptarum penuriae per pretiorum mercium augmentum ac novorum [[energia]]e fontium usum obviare valeat.
 
{{oecologia-stipula}}
{{oeconomia-stipula}}
{{sociologia-stipula}}
 
[[Categoria:Ideologia]]
[[Categoria:Oeconomia]]
[[Categoria:Oecologia]]
[[Categoria:Sociologia]]
[[Categoria:Ideologia]]