Quantum redactiones paginae "Romanus II" differant

13 octeti additi ,  7 years ago
m
Summarium vacuum
m
m
[[Fasciculus:Death of Romanos II.png|thumb|upright=1.5|Mors imperatoris Romani II. [[Ioannes Scylitzes]], ''[[Synopsis historiarum (Scylitzes)|Synopsis historiarum]]'': [[Bibliotheca Nationalis Hispanica]] [[Matritensis Cod. Vitr. 26-2|Cod. Vitr. 26-2]] (saec. XII)]]
'''Romanus II''' (anno [[938]]/939 natus; die [[15 Martii]] [[963]] mortuus), filius [[Constantinus VII Porphyrogenitus|Constantini Porphyrogeniti]] uxorisque eius [[Helena Lacapena|Helenae Lacapenae]], fuit [[Imperatores Constantinopolitani|imperator iunior]] a die [[6 Aprilis]] [[945]], imperator solus a die [[9 Novembris]] [[959]], quo die pater mortuus est. Bis uxores duxit. Uxor prima, nomine [[Berta (uxor Romani II)|Berta]], fuit filia notha [[Hugo (rex Italiae)|Hugonis]] regis [[Italia]]e: ea Romano anno [[944]] nupsit, annum fere quintum agenti, sed anno [[949]] virgo mortua est. Ex uxore altera [[Theophano (uxor Romani II)|Theophanone]], quam anno [[957]] duxit, liberos tres genuit, scilicet:
* [[Basilius II Bulgaroctonus|Basilius]], patrisqui successorab anno [[976]] imperavit
* [[Constantinus VIII|Constantinus]], fratris successor
* [[Anna Porphyrogenita|Anna]] quae [[Vladimirus I Magnus|Vladimiro]] magno duce Kioviensi nupsit