Quantum redactiones paginae "Constantinus VII Porphyrogenitus" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
mNo edit summary
Linea 5:
'''Constantinus VII Porphyrogenitus''' ([[Graece]]: {{Polytonic|Κωνσταντῖνος Πορφυρογέννητος}}) fuit [[Imperatores Constantinopolitani|Imperator Romanus Orientalis]] ab anno [[913]] usque ad [[959]] in quo anno mortuus est.
 
Constantinus anno [[905]] in cubiculo purpureo palatii Constantinopolitani natus est, filius [[Zoë Carbonopsina|Zoae Carbonopsinae]] imperatorisque [[Leo VI Sapiens|Leonis VI]]. Inter annos 913-944 fuit una cum [[Romanus I Lecapenus|Romano I Lecapeno]] imperator, ab anno 944 solus. Bella contra [[Arabes]] et [[Hungari|Hungaros]] gessit, qui contra eum aggressi sunt. Imperator ille, studiosissimus litteraturae sapientiaeque Graecae, scripsit cum amanuensibus nonnulla opera nova de imperio Byzantino necnon collectanea librorum antiquorum. In his libris multa scripta classica servata sunt quae aliter deperdita essent, e quibus fragmenta [[Polybius|Polybii]], [[Diodorus Siculus|Diodori Siculi]], [[Cassius Dio Cocceianus|Dionis Cassii]], [[Priscus|Prisci]], [[Menander Protector|Menandri Protectoris]], [[Cassianus Bassus|Cassiani Bassi]]. Constantinus die [[9 Novembris]] [[959]] mortuus est.
 
== Opera Constantini VII et scriptorii sui ==