Quantum redactiones paginae "Atropatene (res publica)" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 204 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q227 sunt
m Imago SV100241.jpg deleta est ex Communibus ab Fastily. Ille hanc rationem dedit: Per commons:Commons:Deletion requests/File:Azadlık Meydanı.jpg
Linea 627:
[[Fasciculus:Lech Kaczynski Ilham Alijew (09).jpg|left|175px|thumb|[[Ilhamus Aliyev]], praesens [[praeses Atropatenae]].]]
Structuralis Atropatenici politici systematis formatio novae [[Constitutio Atropatenica|Constitutionis]] acceptatione die [[12 Novembris]] anni [[1995]] completa est. Secundum articulum 23 Constitutionis, [[symbolum civitatis|civitatis symbola]] Atropatenicae Rei Publicae [[Vexillum Atropatenicum|vexillum]], [[Insigne Atropatenicum|insigne]] et [[Hymnus Nationalis Rei Publicae Atropatenicae|hymnus publicum]] sunt. Civitatis potestas in Atropatene solum intestinarum rerum legibus limitatur, sed internationalibus in rebus quoque internationalium consensuum provisionibus limitatur.
 
[[Fasciculus:SV100241.jpg|200px|thumb|Atropatenicae gubernationis domus in media [[Baku]] urbe.]]
 
Atropatenica gubernatio in [[trias politica|potestatum separatione]] inter [[potestas legisfera|legiferum]], [[potestas exsecutiva|exsecutivum]] et [[potestas iudicialis|iudicialem]] ramos fundatur. Legisferam potestatem [[unicameralismus|unicamerale]] [[Concilium Nationale Atropatenicum|Concilium Nationale]] ([[lingua Atropatenica|Atropatenice]]: ''Milli Məclis'') et Concilium Nationale Supremum in [[Naxuana|Re Publica Autonomica Naxuanae]] tenet. Parlamentaria comitia quoque quinquennio primo [[dies Solis|die Solis]] [[November|Novembris]] habentur. Comitialium resultationum accuratio [[Tribunal Constitutionale Atropatenicae|Tribunali Constitutionali]] inspiciuntur confirmanturque. Concilio Nationali decretae leges, exceptis secus denotatis legibus, die editionis valere coepiunt. Exsecutiva potestas a [[Praeses Atropatenae|Praeside]], uni quinquennio per [[comitia directa]] electo, geritur. Praeses approbatus est ut [[Consilium Ministrorum]], inferius exsecutivum corpus sui subiectum formet. Consilium Minsitrorum Atropatenicum praecipue in [[Primus Minister|Primo Ministro]], eius legatis et ministris consistit. Praeses ius solvendi Concilii Nationalis non habet, sed ius intercedendarum eius decisionum habet. Ut praesidalis intercessio fugitur, parlamentum maximam 95 suffragiorum partem habere debet. Iudicialis potestatis sedes Tribunal Constitutionale, [[Tribunal Supremum Atropatenae|Tribunal Supremum]] et [[Tribunale Oeconomicum Atropatenae|Tribunale Oeconomicum]] sunt. Praeses iudices in his tribunalibus nominat.