Quantum redactiones paginae "Anicius Manlius Torquatus Severinus Boethius" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 15:
 
Boëthium annum agentem fere quadragesimum, anno scilicet [[520]], ''[[magister officiorum|magistrum officiorum]]'' factum esse credimus, ita ut princeps omnis administrationis et iudiciorum fieret. Postea eius filii duo in honorem patris anno [[522]] puerili aetate consules facti sunt.
 
[[Maximianus (poeta)|Maximianus]] in eligiis suis<ref>3,48: ''solus, Boethi, fers miseratus opem''</ref> affirmat se iuvenem Boethio amicum fuisse.
 
Boëthius ipse [[Ostrogothi|Ostrogothorum]] in regno ministri munere functus est. A [[Theodoricus Magnus|Theodorico]] rege, quod cum [[Iustinus I|Iustino]] Augusto (eo qui tum [[Constantinopolis|Byzantii]] regnabat) in [[Gothi|Gothos]] coniuratus novis rebus studuisset, anno [[523]] deprehensus et [[Papia]]e in vincula coniectus anno [[524]] supplicio affectus est. Ipse nullius sibi sceleris conscius ab invidis insidias esse paratas adfirmavit; quaecumque autem vera perniciei causa fuit, Boëthius suum et nomen et divitias et [[libertas|libertatem]] et [[vita]]m denique ipsam perdidit.<ref>[http://www.kirjasto.sci.fi/boethius.htm]</ref>