Content deleted Content added
Linea 54:
 
===De cultu mystico===
[[Claudius (imperator)|Imperator Claudius]] tandem prohibitiones sustulit<ref>Jean Bayet, ''La Religion romaine'', Payot, 1969: capitulo decimo.</ref>&thinsp;: abhinc per prima saecula post Christum natum cultus matris deum et pastoris Phrygii [[Attis|Attidis]], ministri eius, floruit per provincias disseminatus. Una e religionibus erat quae initiis et mysteriis aliquid post mortem mystis promittebat.<ref>S. Augustinus [[De civitate Dei|''De civitate Dei'']] VII,26.</ref> Tum in templis quae vocabulo Graeco '''Metroa''' (Μητρᾣα) nominabantur praecipua caerimonia erat [[Taurobolium|'''taurobolium''']], quo devotus deae sectator, [[sanguis|sanguine]] [[taurus|tauri]] immolati aspersus, velut [[baptismus|baptizabatur]] atque ''renatus in aeternum''<ref>Vermaseren, [[Corpus Cultus Cybelae Attidisque|Corpus]] III,242. [[Corpus Inscriptionum Latinarum|CIL]] VI,510 = Dessau 4152[http://oracle-vm.ku-eichstaett.de:8888/epigr/epigraphik_de Textus] (ad verbum "Beleg" imprime "CCCA-03, 00242"), necnon CIL VI,736.</ref> dicebatur. Taurobolia publica quoque fiebant, ad salutem imperii et imperatoris. Et quotannis magnae celebrationes inter diem 15 et 27 mensis Martii publice fiebant&thinsp;: primo mortem Attidis lugebant, [[corpus]] suum lacerantes nonnumquam usque ad iacturam virilium partium (die 24 Martii quem "''Sanguem''" nuncupabant), mox eius resurrectionis laetitia exsultabant (die [[25 Martii|25]] = ''Hilaria'').
 
==Fontes==