Quantum redactiones paginae "Rei rusticae libri (Columella)" differant

Content deleted Content added
Nova pagina: '''''Rei rusticae libri''''' opus est L. Iunii Moderati Columellae Gaditani, in undecim libris scriptum, quorum decimus in versibus compo...
 
mNo edit summary
Linea 4:
Columella repetit indicem scriptorum anteriorum Graecorum et Punicorum quem in libro [[Marcus Terentius Varro|Varronis]] ''[[De re rustica (Varro)|De re rustica]]'' reperimus.<ref>Vide [[De re rustica (Varro)#Scriptores anteriores de re rustica]].</ref> Addit etiam indicem brevem scriptorum Latinorum:
 
{{citatio|Et ut agricolationem Romana tandem ciuitate donemus (nam adhuc istis auctoribus Graecae gentis fuit) iam nunc [[Cato maior|M. Catonem Censorium]] illum memoremus, qui eam latine loqui primus instituit, post hunc duos [[Sasernae|Sasernas]], patrem et filium, qui eam diligentius erudiuerunt, ac deinde [[Gnaeus Tremellius Scrofa|Scrofam Tremelium]], qui etiam eloquentem reddidit, et [[Marcus Terentius Varro|M. Terentium]], qui expoliuit, mox [[Vergilius|Vergilium]], qui carminum quoque potentem fecit, nec postremo quasi paedagogi eius meminisse dedignemur [[Iulius Hyginus|Iuli Hygini]], uerum tamen ut [[Mago Carthaginiensis|Carthaginiensem Magonem]] rusticationis parentem maxime ueneremur; nam huius octo et uiginti memorabilia illa uolumina ex senatus consulto in Latinum sermonem conuersa sunt. Non minorem tamen laudem meruerunt nostrorum temporum uiri [[Cornelius Celsus]] et [[Iulius Atticus]], quippe Cornelius totum corpus disciplinae quinque libris conplexus est, hic de una specie culturae pertinentis ad uitis singularem librum edidit. cuius uelut discipulus duo uolumina similium praeceptorum de uineis [[Iulius Graecinus]] conposita facetius et eruditius posteritati tradenda curauit.|Columella|Rei rusticae libri ''1.1.12-14}}
 
==Notae==