Quantum redactiones paginae "Patavinitas" differant

m
erratum extinxi
mNo edit summary
m (erratum extinxi)
 
'''Patavinitas''' est vocabulum de nomine urbis [[Patavium|Patavii]] tractum et adhibitum ad [[oratio]]nem Patavinorum describendam, sed dubiae [[significatio]]nis.
 
Eo vocabulo ad proprietatem quandam verborum [[Titus Livius|Titi Livii]] vituperandam, qui a Patavio ortus est, [[Gaius Asinius Pollio (consul 40 a.C.n.)|Pollio]] utebatur, sicut [[Marcus Fabius Quintilianus|Quintilianus]] in sua [[institutio oratoria|institutione oratoria]] duobus locis tradit: ''Pollio reprendit in Livio Patavinitatem''<ref>1,5,56</ref> et ''in Tito Livio, mirae facundiae viro, putat inesse Pollio Asinius quandam Patavinitatem''<ref>8,1,3</ref>. Nos non scimus pro certo, quam rem Pollio hoc vocabulo designare in animo habuerit, immo in dubio est, num ipse LiviusQuintilianus id perspectum habuerit.
 
== Notae ==
5 552

recensiones