Quantum redactiones paginae "Syntagma (grammaticum)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 5:
: ''Canis vicini totam noctem latravit.''
 
Quae sententia ex tribus syntagmatibus constat, quae sunt [canis vicini], [totam noctem], [latravit]. Syntagma ex principali nominatur. Itaque [canis vicini] syntagma nominale est, quia ''canis'', verbum principale, nomen est. Principale ''canis'' complementum ''vicini'' regit. Figura ''vicini'' potest etiam dici ex hoc principali dependere. Item [totam noctem], ubi ''totam'' adiectivum principali ''noctem'' adiectum est. [latravit], verbum temporale, principale syntagmatis verbalis est; quod praeterea regit syntagma nominale [totam noctem], quod adverbialiter ex [[verbum (temporale)|verbo]] ''latravit'' dependet. Constat igitur sententiam exemplarem hanc habere structuram syntagmaticam hierarchice ordinatam:
 
: [<sub>S</sub> [<sub>NP</sub> canis vicini] [<sub>VP</sub> [<sub>NP</sub> totam noctem] [<sub>V</sub> latravit] ] ]
 
Ex hac formula patet sententiam (S) in duas partes dividi posse, quarum una est syntagma nominale (NP), et altera pars, syntagma verbale (VP). Sigla syntagmatum ab [[lingua Anglica|Anglica]] mutuata sunt, quia [[terminus technicus|termini]] syntactici primum Anglice excogitati sunt:
: * S = Sentence = sententia
: * NP = Noun Phrase = syntagma nominale
: * VP = Verb Phrase = syntagma verbale.