Quantum redactiones paginae "Patmus" differant

120 octeti additi ,  8 years ago
m
Summarium vacuum
m
m
 
== Historia ==
[[Fasciculus:Chora-of-Patmos.JPG|thumb|left|Arx Patmi cum [[Monasterium Sancti Ioannis (Patmos)|monasterio Sancti Ioannis]]]]
Patmi in litteris antiquis raro mentio fit. Inventa archaeologica (imprimis loco [[Castellium|Castellio]]) Patmum ab [[Aetas Aenea|Aetate Aenea]] media (circiter [[2000 a.C.n.]]) inhabitatam fuisse demonstrant.
 
In libro [[Apocalypsis Ioannis]] narratur libri auctorem nomine Ioanne hac in insula visionem [[Iesus|Iesu]] ac mundi finis habuisse ac visa conscripsisse.<ref>Apc 1,9: ''Ego Ioannes, frater vester et particeps in tribulatione et regno et patientia in Iesu, fui in insula, quae appellatur Patmos, propter verbum Dei et testimonium Iesu''.</ref> Traditioni Christianae semper persuasum erat Ioannem apocalypseos scriptorem [[Ioannes (evangelista)|Ioannem evangelistam]] fuisse, cum a [[Biblia|Bibliorum]] peritis hodiernis varie disputetur. Plures ecclesiae in insula aedificatae sunt, inter eas basilica imperialis in honorem Sancti Ioannis annis 300-350 loco monasterii hodierni exstructa.
 
A saeculo sexto usque ad saeculum nonum insula incursionibus [[Musulmanus|Musulmanorum]] vexata et basilica Sancti Ioannis deleta est. Anno [[1101]] renovatio [[Monasterium Sancti Ioannis (Patmos)|monasterii]] una cum ecclesia a [[Christodulos (monachus)|Christodulo]] monacho coepta est, cui [[Alexius I Comnenus]] imperator [[Imperium Romanum Orientale|byzantinus]] insulam mandaverat.<ref>[http://www.greeka.com/dodecanese/patmos/patmos-history.htm Historia Patmi] (Anglice)</ref>
 
Deinde insula in fortunis aliarum [[Dodecanesus|Dodecanesi]] isularum societatem habuit: Anno (1207) Patmos pars [[Ducatus Archipelagi]] facta est, anno [[1340]] [[Ordo Fratrum Hospitalis Sancti Ioannis Hierosolymitani|Equites Rhodii]] insulam occupaverunt, anno [[1522]] [[Imperium Ottomanicum|Imperio Ottomanico]] adiuncta est. Etiam [[Bellum rerum novarum Graecum|bello rerum novarum Graeco]] confecto pars Imperii Ottomanici remansit. Anno [[1912]] ab [[Italia]]nis una cum reliqua Dodecaneso occupata est, in quorum locum anno [[1943]] milites [[Germania|Germani]] successerunt. Anno [[1948]] Patmos demum ad civitatem Graeciae venit.<ref>ibidem</ref>
 
== Varia ==
*[[Monasterium Sancti Ioannis (Patmos)|Monasterium Sancto Ioanni dedicatum]] muris arci similibus insulae aspectum insignem facit. Anno [[1999]] una cum bibliotheca illustri [[UNESCO Mundi Hereditas]] declaratum est.
*Patmo sunt multi [[Peregrinatio (religio)|peregrini]] et visitatores diurni; ne [[periegesis]] in immensum crescat tamen magistratus severis aedificandi normis prohibent, quare non nisi pauca xenodochia sunt.