Quantum redactiones paginae "Angkor Wat" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
m Punctum.
Linea 10:
Nomen in [[lingua Khmer]] hodierna e duobus verbis [[Lingua Sanscritica|Sanscritico]] et [[Lingua Palica|Palico]] deducitur. E Sanscritico नगर ''nagara'' 'urbs' verbum mediaevale នគរ ''nokor'' mutuatum est, unde hodiernum អង្គរ ''angkor''. E Palico वास ''[[vasa (monasterium)|vāsa]]'' 'habitatio [monachorum]' verbum វត ''wat'' provenit. Sed hoc nomen magna urbe iam fere deserta ortum est; tunc enim, neque antea, 'urbs quae est templum'<ref>"Angkor Wat: 'the city which is a temple'": Rooney (1994) p. 84.</ref> nuncupare convenit sine designatione propria. Ipsa urbs nomine [[Yasodharapura]] olim sacrata est, sed, inscriptionibus carentibus, nomen quo rex [[Suryavarmanus II]] templum suum appellaverit incertum est.<ref>"''Preah Pisnulok'' (''Vara Vishnuloka'' in Sanskrit)": sic en:wiki, sed sine fonte.</ref>
 
[[Fasciculus:Lion stands guard-Angkor Wat.jpg|thumb|Leo lapideus "magnus et horribilis" qui (sicut ait anno [[1586]] [[Antonius da Magdalena]]) "terrorem visitatoribus infert".<ref>Higham (2001) {{Google Books|AKzqy2_RSq4C|pp. 1-2}}</ref>.]]
[[Fasciculus:Angkor Wat from moat.jpg|thumb|upright=2|Fossa aquaria; ad sinistram partem imaginis, pulvinus quo insula facticia attingitur; media imagine, porta occidentalis turribus partim ruinosis munita; ad fundum turres quinque templi ipsius distinguuntur.]]